Book V › tit. 5.7 De haereticis
X 5.7.16 Absolutos se noverint
tit. De haereticis · 2 glosses
Idem.Incipit Absolutos se noverint · alleged in the gloss as de haeret., absolutos — 3× per the register · find the allegations →
Absolutos
Ipso iure ex quo manifeste lapsi sunt. Simile 15. q. 6, iuratos; et 15. q. 6, nos sanctorum. Et est arg. quod Papa potest absolvere laicum a iuramento fidelitatis, arg. praedictorum capitulorum quia ad ipsum spectat interpretatio iuramenti, supra, de elect., venerabilem.
Aliquo pacto
Ergo si sub poena aliquis tenetur eis aliquid solvere certa die, licet non solvat, non incidit in poenam, et eodem modo si per iuramentum quod est verum, quia in illa obligatione et iuramento tacite subintelligitur si talis permanserit cui communicare liceat, 22. q. 2, ne quis arbitretur; ff. de solut., cum quis, 1. resp.; supra, de iureiur., quemadmodum; et supra, de haeret., excommunicamus itaque § credentes. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.