Book V › tit. 5.7 De haereticis
X 5.7.5 Si quis episcopus
tit. De haereticis · 3 glosses
Ex concilio Africano.Incipit Si quis episcopus · alleged in the gloss as de haeret., si quis — 5× per the register · find the allegations →
Si quis episcopus
Sic ordina istam litteram: si quis episcopus instituerit haereticos heredes extraneos a consanguinitate sua, vel etiam si instituerit consanguineos haereticos heredes aut paganos pertulerit, saltem post mortem etc. Et sic repete illam dictionem, haereticos. Et ita nullus debet instituere haereticum sive sit consanguineus sive non, ut hic patet, et infra, de haeret., in eos. Episcopus ergo instituat ecclesiam, ex quo non habet consanguineos catholicos, 12. q. 2, episcopus qui filios; et 12. q. 2, cognovimus; et in Auth. ut cum de appellation. cog. § dicimus, coll. 8; et in Auth. ut cum de appellation. cog. § si quis, coll. 8. Quia isti haeretici iam non dicuntur filii vel consanguinei, unde dicitur in lege: si frater tuus et amicus tuus, et uxor tua depravare voluerint veritatem, sit manus tua super illos, 23. q. 8, legi; et uxor est expellenda, 28. q. 1, uxor, in fi. Hoc intellige nisi poenituerint isti consanguinei. Delicti enim veniam poenitentibus non negamus, C. de haeretic., Manichaeos. Ber.
Paganos
Et ita idem iuris est in paganis quod de haereticis. Et idem est de omnibus qui catholici non sunt, infra, de haeret., in eos. Ber.
Post mortem
Sic 24. q. 2, sane profertur; et arg. C. de haeretic., Manichaeos. Arg. contra, quia crimina morte extinguuntur, 23. dist., quorundam; 23. q. 2, iustum; et crimen poena sit extinctum, C. si reus vel accus. mort., etsi Marcellus. Hoc tamen speciale est in crimine haeresis in criminis detestationem, ut post mortem possit accusari et excommunicari, et ne ecclesia oret pro eo quia non fuit accusatus in vita. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.