Book I › tit. 1.11 De temporibus ordinationum
X 1.11.1 Subdiaconos autem
tit. De temporibus ordinationum · 2 glosses
Alexander III. Batoniensi Episcopo.Incipit Subdiaconos autem nulli · alleged in the gloss as de temp. ord., subdiaconos — 5× per the register · find the allegations →
Romano
Et ita patet quod ab aliis attentari non possunt quae sibi tantum Romanae ecclesiae reservavit; simile supra, de translat., inter corporalia; et supra, de translat., cum ex illo; et supra, de elect., quod sicut § super eo. Et est arg. quod consuetudo Romanae ecclesiae ad consequentia trahi non debet ab aliis; arg. contra 12. dist., non decet; et 12. dist., praeceptis; et de conse. dist. 1, basilicas; C. de aedif. priv., cum dubitabatur. Et quod Romae sit spectandum est, ff. de off. praet., sed licet. Et secundum quod Papa facit, et nos facere debemus, infra, de re iudic., in causis; et eadem ratio quae movet ipsum, movere debet alios iudices, supra, de rescript., super litteris; arg. optimum Inst. de satisdat. tutor. § neque, in fi. Solutio: quae Romana ecclesia servat et docet alios observare, ad illa servanda tenentur subditi eius, quae vero in signum privilegii sibi tantum servavit, nullus alius sine sua speciali licentia attentare debet. Quae sint illa dicitur infra, de offi. legat., quod translationem.
Virgines
20. q. 1, devotis. Contra ubi dicitur non nisi in die Epiphaniarum, in Albis pascalibus et natalibus Apostolorum virgines sunt velendae, adde ibi et hoc quod dicitur hic, et hoc quod ibi, et ita alterum per alterum suppletur.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.