Book I › tit. 1.14 De aetate et qualitate et ordine praeficiendorum
X 1.14.14 Cum sit ars artium
tit. De aetate et qualitate et ordine praeficiendorum · 4 glosses
Idem in concilio generali.Incipit Cum sit ars · alleged in the gloss as de aetat. et qualit., cum sit — 0× per the register
Ars artium
Bene dicit, quia animae sunt pretiosiores omnibus aliis rebus et corporibus, 12. q. 1, praecipimus; et 24. q. 3, si habes; et infra, de poenit. et remiss., cum infirmitas, in fine.
Per alios
Per clericos suos de latere suo missos, 24. dist., quando.
Deprehendi
Nota quod eo ipso quod ordinatus apparet indignus, et ordinans similiter, ut 81. dist., tantis, in fi. Nec enim potest ignorare praelatus vitium subditi, supra, de re iudic., quamvis; arg. supra, de elect., innotuit; C. de rescind. vend., quisquis; et ff. locat. et conduct., sed addes § 1; et ff. de aedil. edict., Labeo scribit edictum § causa. Sed hoc est verum cum eos examinat per se, secus si per alios, 24. dist., quando; et infra, de offi. archidiac., ad haec.
Malos
Simile 23. dist., tales. Et dicit lex, melius est pauca idonee effundere, quam multis inutilibus homines praegravari, C. de vet. iure enucl., tanta § contrarium. Et melius est pauca agere caute quam multis periculose interesse, in Auth. de tabell., circa medium constitutionis, coll. 4. Et est arg. contra illos qui multa inutilia allegant, de conse. dist. 5, non mediocriter; et 24. q. 1, odi et proieci; quia multitudo onerosa nihil habet honesti, in Auth. de referendar., ad. fi., coll. 2.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.