Book I › tit. 1.14 De aetate et qualitate et ordine praeficiendorum
X 1.14.15 Quamvis multa
tit. De aetate et qualitate et ordine praeficiendorum · 3 glosses
Honorius III. Capitulo Bremensi.Incipit Quamvis multa proposita · alleged in the gloss as de aetat. et qualit., quamvis — 5× per the register · find the allegations →
Confessus
Et ideo pro convicto debet haberi, infra, de confess., cum super; et infra, de confess., ex parte; et C. de confes., confessos.
Donatum
Et ideo grammaticam populo exponere non valebat, unde in hoc reprehendi non potuit sicut ille, 86. dist., cum multa, ubi reprehenditur qui grammaticam populo exponebat.
Defectum
Tria enim praecipue requiruntur in episcopo, litterarum scientia, aetatis maturitas, et gravitas morum, adde et quartum, quod sit de legitimo matrimonio natus, supra, de elect., cum in cunctis; et supra, de aetat. et qualit., eam te. Defectus scientiae sufficit ad cedendum, supra, de renunciat., nisi § pro defectu. Competens tamen scientia in episcopo toleratur, supra, de elect., cum nobis; et supra, de renunciat., nisi § pro defectu. Ignominiosum enim est episcopo, cum ipse deberet alios docere, si tunc quaerat ab aliis edoceri, in Auth. de sanct. episc., § damus, coll. 9; et 1. q. 7, convenientibus; et 1. q. 1, vilissimus. Et qui doctior est et sanctior eligendus est, 8. q. 1, licet ergo. Et talis debet eligi cuius comparatione caeteri, grex dicantur, 25. dist., unum § nomine autem criminis.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.