Book II › tit. 2.18 De confessis
X 2.18.3 Ex parte abbatis
tit. De confessis · 2 glosses
Gregorius IX. B. Iudici Viterbiensi.Incipit Ex parte abbatis · alleged in the gloss as de confess., ex parte — 22× per the register · find the allegations →
Confessus
Nota quod rubrica ista sive titulus de confessis locum habet post litem contestatam. Sed edictum de interrogatoriis actionibus locum habet et ante litem contestatam et post, quia iudex quotiens et quandocumque aequitas movet ipsum, debet interrogare partes, ff. de interrog. act., ubicumque; et 30. q. 5, iudicantem. Et in casibus qui notati sunt supra, de iuram. calumn., cum causam. Et etiam postquam est conclusum in causa, infra, de fide instrum., cum Ioannes § verum. Ad hoc enim ut confessio praeiudicet alicui exiguntur plura, quae sit maior viginti quinque annis, quia minor potest restitui contra confessionem, ff. de minor., non omnia; et ff. de confes., certum § in pupillo. Item quod sponte et non coactus, 15. q. 6, si quandoque; et 31. q. 2, Lotharius § praeterea; et ff. de quaest., in criminibus, 1. resp.; et ff. de quaest., in criminibus § divus 2. Item quod ex certa scientia, quia si errat in confitendo, et potest probare se errasse, non nocet, ut hic, et C. de iuris et fact. ignor., error facti; et ff. de confes., non fatetur. Item quod contra se confiteatur, quia confessio pro se non prodest, 14. q. 2 § 1; et ff. de interrog. act., de aetate, 1. resp. Item in iudicio et coram suo iudice, alias non praeiudicat, ut supra, de iudic., at si clerici; et C. confes., confessos. Quandoque tamen confessio extra ius facta valet, ut si quis confiteatur debere se ex certa causa, puta emptionis vel locationis vel alia causa consimili, si probetur confessio ista per testes qui fuerunt praesentes in confessione, condemnabitur ex ea, C. de non num. pecun., generaliter; et C. de non num. pecun., adversus; et ff. de probation., cum de indebito § ulti.; et infra, de fide instrum., si cautio; et 3. q. 9 § si debitum. Item quod adversarius sit praesens, alias non nocet, ff. de interrog. act., procuratore; et ff. de confes., certum § si quis. Item requiritur quod non sit contra rerum naturam, ut si confiteor illum esse filium meum, qui est maioris aetatis quam ego. Vel si quis confiteatur factum cuius nomine actio cum alio esse non potest, ff. de interrog. act., si is cuius; et ff. de interrog. act., confessionibus. Item quod non sit contra ius, scilicet de libero homine, alias non nocet, ff. de pacti., iurisgentium § et si stipulatio; et ff. de pacti., iurisgentium § prece; et supra, de pact., pactiones; et infra, de cond. appos., si conditiones; et 32. q. 2, solet quaeri. Item quod de re litigiosa, ut ff. de interrog. act., confessionibus. Item in confesso nullae sunt partes iudicis in cognoscendo, sed in sententiando sic, quia debet ferre sententiam ex illa confessiones, ff. ad leg. Aquil., proinde; et supra, de transact., praeterea quarto. Item si quis confiteatur se servum, talis confessio non nocet ei, ut C. de liber. caus., interrogata. Lex ista favore libertatis intelligitur de confessione facta apud iudicem, sed non in iudicio liberalis causae, alias contraria esset lex illa C. de liber. caus., iubemus, in fi. Ber.
Error facti
Error facti excusat, si probetur nondum finito negotio, ut hic, et in lege praedicta C. de iuris et fact. ignor., error facti; et infra, de sent. excom., sacro. Error vero iuris non excusat, C. de iuris et fact. ignor., cum ignorantia; et C. de iuris et fact. ignor., cum quis. Et sic patet quod confessio syndici potest revocari. Item et confessio advocati revocatur, infra, de censib., olim, ubi de hoc.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.