Book II › tit. 2.22 De fide instrumentorum
X 2.22.14 Si cautio
tit. De fide instrumentorum · 6 glosses
Idem.Incipit Si cautio quam · alleged in the gloss as de fide instrum., si cautio — 3× per the register · find the allegations →
Si cautio
Haec decretalis sumpta est de lege illa ff. de probation., cum de indebito § ulti. Et dic cautio, id est, scriptura, sive sit privata sive publica. Ber.
Indebite
Quia dicis quod non teneris ad id super quo cautio exposita fuit.
Indeterminate
Id est, non exprimens ex qua causa debeatur.
Si causam
Puta quia confessus fuisti mutuo recepisse pecuniam promissam, vel ex aliquo alio contractu antecedenti. Tunc enim statur tuae confessioni, quae continetur in illa cautione. Alioquin si causa non sit inserta, non poteris conveniri ex illa cautione, C. de non num. pecun., generaliter. Cum satis sit indignum, ut quod quisque sua voce dilucide protestatus sit, in eundem casum proprio infringere valeat testimonio, supra, de probat., per tuas; et in lege praedicta C. de non num. pecun., generaliter, in fi. Et arg. 1. q. 7, saluberrimum; et 27. q. 1, omnes feminae. Quod si non promittat, sed confiteatur se debere mihi ex aliqua iusta causa praecedente, idem est ac si promittat, ut teneatur ex illa confessione, ut in lege praedicta C. de non num. pecun., generaliter, in fi. Et ita patet ex hoc quod confessio extra iudicium facta, causa adiecta bene praeiudicat ad probandum. De hac materia dictum est supra, de confess., ex parte. Item quid si me absente confiteatur se mihi debere? Talis confessio non nocet ad instar stipulationis, ut Inst. de inutil. stipul. § item verborum.
Confessioni
Sic ergo statur confessioni contra se. Fallit tamen quandoque, ut in pecunia confessata, quia tunc potest opponi exceptio non numeratae pecuniae infra biennium, C. de non num. pecun., in contractibus, in princ. Et in dote, C. de dote caut. non num., in dotibus; et in authentica ibi posita, C. de dote caut. non num., authen. quod locum. Item fallit ubi statur secundae confessioni et non primae, C. ad Velleia., authen. si a me.
Indebite
Et ita admittitur probatio contra talem cautionem, licet causa subiecta fuerit, scilicet quod talis promissio indebita fuit, puta quia iam satisfecit ei. Sicut qui dicit pecuniam indebitam se soluisse, illud probare tenetur, infra, de solution., is qui; et ff. de probation., cum de indebito, 1. resp.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.