The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.19 De probationibus

X 2.19.10 Per tuas

tit. De probationibus · 3 glosses
Idem.Incipit Per tuas nobis · alleged in the gloss as de probat., per tuas 16× per the register · find the allegations →
Nominatus
Bene dicit nominatus et habitus, nam sola nominatio non facit eum filium, C. de probation., non epistolis; et C. de testament., neque professio; et C. de hered. instit., si pater; et C. de probation., non nudis; et arg. infra, de praesump., illud.
Infirmare
Verba ista sumpta fuerunt ex illa lege C. de non num. pecun., generaliter. Cum enim assertioni coniugum credatur quod aliquis non sit eorum filius, infra, qui fil. sint legit., transmissae, multo fortius creditur eis quod aliquis eorum sit filius, infra, qui fil. sint legit., per tuas; et ff. de probation., etiam. Sed nonne potius praesumendum est pro primo dicto patris, qui primo negavit illum esse filium suum, ut patet in integra, quam pro secundo, cum non sit versimile quod in filium suum tam grave quid dixisse? Arg. infra, de praesump., litteras, ubi non statur secundo iuramento, quod si fuisset filius illius, non potuissent viscera eius non fuisse mota super eo, infra, de praesump., afferte; et 23. q. 4, ea vindicta. Sic et primo dicto testis credi debet et non secundo in contrarium prolato, infra, de testib., cum in tua, arg. Praeterea paternus affectus omnem vincit affectum, C. de curat. fur., cum furiosus. Sed videtur quod potius secundo dicto matris standum est quam primo, quia potius iuramento quam simplici verbo creditur, maxime cum alia praesumptio praecessit quod de alio sit genitus. Sed favore filiationis potius statur communi opinioni et nominationi utriusque parentis.
Consobrinus
Sic patet quod consanguinitas praesumptive probata dissolvit matrimonium. Item propter connexitatem causae sententia lata pro uno praeiudicat aliis, 3. q. 6, hoc quippe; et infra, de accusat., ad petitionem; et 81. dist., tantis. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.