The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.23 De praesumptionibus

X 2.23.2 Afferte mihi

tit. De praesumptionibus · 5 glosses
Idem.Incipit Afferte mihi gladium · alleged in the gloss as de praesump., afferte 11× per the register · find the allegations →
Ait
Scilicet rex Salomon, sed non diffiniendo, sed potius tentando causa inquirendi veritatem cuius filius esset. Nam non omnis vox iudicis auctoritatem continet rei iudicatae, C. de sent. et interloc. om. iud., ex stipulatione; et 3. q. 6, hoc quippe, in princ.
Commota
Interpositio est.
Nec mihi
Haec non fuit audienda, quae nocere tantum voluit et non prodesse. Unde malitiis eius non est indulgendum, ff. de rei vend., in fundo; et supra, de rescript., sedes; et infra, de privileg., ex parte tua 2; et infra, qui matrim. acc. poss., significante.
Date huic
Haec enim fuit sententia diffinitiva lata per solam praesumptionem. Sic 32. q. 1, dixit Dominus. Haec locum habent cum violenta est praesumptio.
Haec est enim mater eius
Id est, praesumitur ex dilectione unius et odio alterius, arg. 23. q. 4, ea vindicta, circa princ. Sed si utraque dixisset filium nolle interfici. Tunc illi quae erat in possessione adiudicaretur, nisi alia probatio intervenisset. Sed pone quod utraque moriatur lite pendente, cui succedit iste? Videtur quod utrique, arg. ff. de reb. dub., qui duos; ff. de inoffic. testam., Papinianus § sed nec impuberis. Arg. contra quod neutri succedat, ff. de reb. dub., si fuerit. Quoniam ponit impossibile quod est contra naturam, scilicet se habere duas matres, unde non est audiendus, ff. de interrog. act., confessionibus § 1; ff. quae sent. sine appel., Paulus respondit impossibile. Item altera erat in possessione, ergo alteri incumbit probatio, ff. de probation., ei qui. Pro hac parte standum est.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.