The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.33 De privilegiis et excessibus privilegiatorum

X 5.33.27 Ex parte tua

tit. De privilegiis et excessibus privilegiatorum · 3 glosses
Idem V. quondam Anglorum Reginae illustri.Incipit Ex parte tua · alleged in the gloss as de privileg., ex parte tua 2 2× per the register · find the allegations →
Forisfactis
Id est, maleficiis. Simile verbum habes supra, de praescrip., ad audientiam.
In delicto fuerint deprehensi
Sed videtur contra quod licet clerici in delictis fuerint deprehensi, non tamen capi vel detineri possunt sine licentia praelatorum suorum nec puniri praeter poenam excommunicationis, infra, de sent. excom., ut famae. Item contra videtur, infra, de sent. excom., si vero alicuius; et infra, de sent. excom., in audientia, ubi clericus habet privilegium etsi saeculariter vivat, supra, de vit. et honest. cler., ex litteris. Dicas quod con contradicunt illa, quia loquuntur in eo casu cum certum erat illos esse clericos. Unde semper retinent privilegium nisi post trinam admonitionem fuerint incorrigibiles, ut dicit illa decretalis infra, de sent. excom., in audientia. Hic autem loquitur de his qui per omnia tamquam laici in omnibus et ab omnibus habebantur, ut hic dicitur. Et malitiose assumebant tonsuram. Vel si aliquando fuerant clerici non constabat, et sic ipso facto privilegio renunciaverunt clericali. Sic supra, de cleri. coniug., ex parte. Unde hic nulla poterat fieri admonitio. Ideoque de fraude vel de malitia sua commodum reportare non debent, nec incurrunt excommunicationem qui tales puniunt, ut hic patet, quia in delictis deprehendebantur. Unde hoc ipso amittebant privilegium, infra, de sent. excom., cum non ab homine; et infra, de sent. excom., perpendimus. Contraria intelliguntur quando contempto habitu incedunt ut laici, nec deprehenduntur in delictis.
Malitiis
Sic ff. de rei vend., in fundo; supra, de rescript., plerumque; et supra, de rescript., sedes; et supra, qui matrim. acc. poss., significante. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.