Book V › tit. 5.39 De sententia excommunicationis
X 5.39.25 In audientia
tit. De sententia excommunicationis · 5 glosses
Idem.Incipit In audientia nostra · alleged in the gloss as de sent. excom., in audientia — 22× per the register · find the allegations →
Frustra ecclesiae
Supra, de immun. eccl., immunitatem; et supra, ne cler. vel mon. saecul. neg., sacerdotibus; et 17. q. 4, frater; supra, de usur., quia frustra; et ff. de minor., auxilium, in fi.; et ff. quod metus cau., isti quidem.
Lex
ff. de iniuri., item apud § si quis virgines.
Iniuriarum
Non enim iniuriatur matrimonio qui ipsum ignoravit, C. de adulter., si ea. Sic nec militiae aut etiam clericali qui militiam ignorat, ff. locat. et conduct., si ignorans; supra, de sent. excom., si vero aliquis. Quid si percussi laicum credens et volens percutere clericum, numquid incidi in canonem? Arg. quod sic, supra, de bigam., nuper; et supra, de bigam., a nobis; ff. ad leg. Aquil., scientiam § 2. Arg. contra ff. ad leg. Corn. de sic., frater § divus, ubi iudicatur secundum quod fit et non secundum quod faciens intendit, ff. de iniuri., si cum servo; et ff. de iniuri., prece, in fi. Sed in veritate non est excommunicatus licet de iniuria teneatur.
Meretricali
Et sic perdit privilegium, ff. de ritu nupt., senatoris filia.
Tertio
Similie supra, de vit. et honest. cler., ex litteris; et infra, de sent. excom., contingit 2. Arg. contra supra, de apostat., praeterea; et supra, de sent. excom., perpendimus; et supra, de sent. excom., cum non ab homine, sed ibi solvitur. Item arg. contra supra, ne cler. vel mon. saecul. neg., multa. Solutio: ibi non loquitur de tali captione sed de illis qui deprehenduntur in administratione, nec ibi fit mentio de manu iniuriosa. Et ecclesia non defendit illos qui in fraude deprehenduntur quo minus teneantur, et sic non tangit hoc.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.