The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.50 Ne clerici vel monachi saecularibus negotiis se immisceant

X 3.50.2 Sacerdotibus

tit. Ne clerici vel monachi saecularibus negotiis se immisceant · 2 glosses
Eugenius Papa Lucanensi Episcopo.Incipit Sacerdotibus et clericis · alleged in the gloss as ne cler. vel mon. saecul. neg., sacerdotibus 11× per the register · find the allegations →
Procuratores
Sic supra, ne cler. vel mon. saecul. neg., non magnopere. Sacris enim Dei sacerdotes vacare oportet assidue, 31. dist., sacerdotibus; et ff. de recepti., non distinguemus § 3.
Ab ecclesia
Quia se fecerunt indignos veniendos contra ipsius prohibitionem, administrationem saecularem recipiendo. Et frustra legis implorat auxilium qui committit in legem. Sic supra, de immun. eccl., immunitatem. Et ex hac littera sumunt quidam arg. quod laicus auctoritate huius canonis possit clericum occasione administrationis capere cessante privilegio clericali. Quod est falsum, quia prohibiti sunt laici clericos avocare a divinis officiis, 21. q. 3, Cyprianus; et 88. dist., neque. Unde si contra fecerint, non debent ex delicto proprio commodum reportare, arg. 16. q. 1, legi; et ff. de donat. inter vir. et uxor., haec ratio § 1; et ff. de regul. iur., non fraudantur § nemo; ff. de fur., itaque fullo § sed nemo. Et unde sunt puniendi, privilegium habere non debent, 24. q. 1, didicimus. Intelligo ergo quod tali clerico non subvenitur ab ecclesia postquam legitime admonitus est, ut hic dicit in principio. Cum pro hoc delicto commonitus tertio, ab ecclesia sit alienus si non desistat, arg. infra, de sent. excom., in audientia. Vel verius non debet ei ecclesia subvenire in fraude commissa in administratione, nec pecunia nec alio auxilio, cum alias ecclesia teneatur clericos defendere ab oppressionibus laicorum.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.