Book III › tit. 3.50 Ne clerici vel monachi saecularibus negotiis se immisceant
X 3.50.3 Non magnopere
tit. Ne clerici vel monachi saecularibus negotiis se immisceant · 3 glosses
Alexander III. in concilio Turonensi.Incipit Non magnopere antiqui · alleged in the gloss as ne cler. vel mon. saecul. neg., non magnopere — 12× per the register · find the allegations →
Obtentu
Arg. quod praetextu sive compensatione boni, malum non est faciendum, 1. q. 1, non est putanda; 14. q. 5, forte; et 27. q. 2, si tu abstines; et infra, de usur., super eo; 32. q. 4, sicut sanctius; 22. q. 2, primum; 22. q. 2, ne quis arbitretur. Arg. contra 11. q. 3, quod praedecessor; 33. q. 5, tunc salvabitur; supra, de iureiur., pervenit 2. Solutio: multiplex est recompensatio. Quandoque enim recompensatur minus malum, ut maius evitetur, et haec compensatio penitus inhibetur, 14. dist., quod ait; nisi forte in una et eadem persona, 13. dist., duo mala; et 13. dist., nervi; et 33. q. 2, si quod verius. Quandoque malum compensatur propter sequelam alicuius boni, ut cum quis committit furtum vel rapinam ut pascat pauperes, vel subtrahit debitum uxori causa continentiae, vel facit contra votum vel contra matrimonium, ut aliqua efficiatur Christiana. Omnis talis compensatio inhibetur, ut in primis concordantiis, et 30. q. 1, nosse; 33. q. 5, si dicas; 32. q. 4, sic non sunt. Quandoque compensatur damnum corporale propter bonum spirituale, et haec compensatio prohibetur, 55. dist., si evangelica. Quandoque compensatur damnum corporale propter bonum corporale, ut cum femina amittit florem virginitatis, videlicet ut ei recompensetur in fructu sobolis. Hoc non reprobatur, sed laudatur, ut 33. q. 5, tunc salvabitur. Quandoque relaxatio iuris ecclesiastici recompensatur per acquisitionem aliquorum, et hoc similiter admittitur 23. q. 4, ipsa pietas, vers. item si inquiunt Donatistae. Quandoque illicita communio alicuius recompensatur per acquisitionem plurium, 2. q. 1, multi; 11. q. 3, antecessor; et 11. q. 3, quod praedecessor. Vel potest dici quod primum verum est. Secundum sic exponitur, sub compensatione boni malum non est faciendum, id est, illud quod est de genere mali quod alias esset malum, nisi canonis auctoritate excusaretur, ut patet per contraria signata.
Infra duorum
Verba ista habebis infra, ne cler. vel mon. saecul. neg., super specula, ubi de hoc.
Misericordia
Nota quod abbates vel episcopi cum talibus dispensare non possunt. Arg. contra infra, de sent. excom., cum illorum, in fi. Sed hoc ad terrorem aliorum et cautelam statutum fuit, vel quo ad dignitates hoc intelligitur. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.