Book III › tit. 3.50 Ne clerici vel monachi saecularibus negotiis se immisceant
X 3.50.10 Super specula
tit. Ne clerici vel monachi saecularibus negotiis se immisceant · 10 glosses
Honorius III.Incipit Super specula · alleged in the gloss as ne cler. vel mon. saecul. neg., super specula — 5× per the register · find the allegations →
Leges vel physicam
C. de episc. et cler., repetita; et C. de episc. et cler., parabolani.
Duorum mensium spatium
A tempore scientiae huiusmodi constitutionis sive publicationis connumerandum. Et nisi destiterint, ipso iure sententiam excommunicationis incurrunt, ut infra sequitur. Verba ista quae hic ponuntur usque ibi, verum quia, sunt Turonensis concilii, supra, ne cler. vel mon. saecul. neg., non magnopere.
Audiantur
Tamquam ipso iure excommunicati, alias etiam monachi et canonici regulares ab advocatione repelluntur, supra, de postul. praelat., gratum; et 16. q. 1, alia; et 16. q. 1, placuit; et 16. q. 1, monachi; et 16. q. 1, de praesentium; et 15. q. 2, observandum, in fi. Nisi pro utilitate ecclesiae suae abbate nihilominus imperante, ut in praedicto capitulo 16. q. 1, monachi.
Amittant
Dic ut supra, ne cler. vel mon. saecul. neg., non magnopere.
Facto
Sic ipso facto negamus Deum, 22. q. 5, cavete. Et ipso facto amittit quis privilegium suum. Sic supra, de vit. et honest. cler., ex litteris, ubi plures concordantiae de hoc.
Praedictis poenis
Scilicet quod promoveri non possunt sine dispensatione Apostolicae sedis et aliis superius positis.
Bellatorum
Id est, praedicatorum, qui possunt haereticis resistere auctoritate divinae scripturae, qui contra nos surgunt et ex adverso impugnant nos, quos praelati ecclesiarum de sua diocesi expellere tenentur in tantum, quod si negligentes extiterint, ab administratione removeantur, infra, de haeret., excommunicamus itaque, in fi.
Presbyteros
Ad omnes praedictas personas poena ista extenditur, etiam si huiusmodi personatus curam animarum non habeat, quia idem iudicium est de personatibus curam animarum non habentibus, sicuti de beneficiis curam animarum habentibus annexam, supra, de elect., dudum ecclesia. Et quod habentes curam animarum tenentur, patet quia qui ad curam animarum eligitur, debet primo promoveri ad ordinem sacerdotii. Alias sit in eas ipso iure privatus, supra, de praeben., extirpandae § qui vero, et in propria persona deservire, nisi in duobus casibus, ut ibi dicitur. Et idem iudicium de personatibus et de habentibus curam animarum est habendum, ut in praedicta decretali supra, de elect., dudum ecclesia; et supra, de praeben., de multa. Maior enim ratio est de habentibus curam animarum quam de personatibus non habentibus curam animarum. Credo quod nullus archidiaconus, decanus, plebanus, praepositus, cantor, et nulli qui habent personatus et qui habent curam animarum possint audire leges vel physicam propter poenam istius constitutionis, nulla facta distinctione ex quo tales sunt, nisi aliam interpretationem super hoc viderent, quia Papa nullam adhibuit interpretationem, ergo nec nos adhibere debemus, 2. q. 5, consuluisti; et supra, de translat., inter corporalia. Sufficit enim quod ita scriptum est, ut 6. q. 3, scriptum est; et ff. qui et a quib. man. lib., prospexit.
Ab his
Scilicet legibus vel physica, de quibus praemissum est supra. Ber.
Spatium praescriptum
Duorum mensium connumerandorum a tempore publicationis huius constitutionis, quia ante publicationem nemo tenetur, supra, de consti., cognoscentes. Ex quo enim constitutio publice promulgata est et publicata, quilibet tenetur ad eius observantiam post duos menses, in Auth. ut fact. novae const., circa princ., coll. 5; 16. dist., quod dicitis; supra, de postul. praelat., ad haec; sed ante non, arg. 32. q. 4, dixit Sara.; 82. dist., proposuisti. Sed cum ista constitutio sit iam diu publicata, nullus habet excusationem. Sed numquid episcopi possunt tales absolvere? Credo quod sic, quia conditor huius constitutionis non retinuit sibi absolutionem, et ideo aliis relicta videtur, infra, de sent. excom., nuper; infra, de crim. falsi, dura; et supra, de praeben., de multa, in fi.
Hoc extendi
Scilicet praemissas poenas de quibus superius facta mentio est, scilicet quod sint excommunicati et in nulla causa patrocinium praestantes audiantur. Et ita videtur quod isti spem promotionis amittunt, nisi cum eis per sedem Apostolicam fuerit dispensatum, sicut dicitur supra de monachis, quia pronomen hoc ostendit omnes poenas supradictas. Sed hoc non credo quod isti propter hoc sine dispensatione domini Papae promoveri non possint, et quod dicit, hoc extendi etc., respicit tantum quod dixit supra excommunicati, et quod in nulla causa eorum patrocinium admittatur, quia si hoc voluisset, hoc dixisset de istis quod dixit de illis, arg. supra, de translat., inter corporalia; supra, de decim., ad audientiam. Et poenae non sunt ampliandae sive odia, sed potius restringendae, de poen. dist. 1, poenae; ff. de lib. et post., cum quidam; ff. de hered. instit., qui testatur § ulti. Et illa clausula, nisi forte ex misericordia etc., respicit tantum praecedentia et non subsequentia, arg. supra, de appell., inquisitioni. Tutius est dicere quod incurrat omnes poenas praedictas, cum littera hoc expresse dicat, dum dicit hoc extendi etc., et supra dum dicit praedictis poenis obnoxii. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.