The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.5 De praebendis et dignitatibus

X 3.5.30 Extirpandae consuetudinis

tit. De praebendis et dignitatibus · 9 glosses
Idem in eodem.Incipit Extirpandae consuetudinis vitium · alleged in the gloss as de praeben., extirpandae 16× per the register · find the allegations →
Personae
Scilicet episcopi. Et alii quo habent ius restituendi, ut infra sequitur.
Triturantis
Ut 13. q. 1, ecclesias, vers. item non alligabis.
Sufficiens
Sic infra, de praeben., exposuisti. Talis ut sufficiat sibi et suis, ut 50. dist., studeat. Et unde honeste et sufficienter se possit procurare, et hospites recipere, supra, de praeben., de monachis. Tamen haec sufficientia perpenditur ex qualitate personarum, supra, de praeben., de multa, in fi. Quia minus sufficit pauperi quam divit, 41. dist., non cogantur.
In ordine
Praebendam
Ex hac littera colligitur quod si quis habet curam animarum et recipiat talem praebendam, quod ipso iure non vacat prima, immo licite potest utramque habere ex dispensatione episcopi, ut hic dicitur. Et hoc concedunt quidam quia cessat ratio prohibitionis, ut hic quidam dicunt. Quia in tali ecclesia annexa praebendae non oportet residere. Et sic illa constiutio supra, de praeben., de multa, non habet locum in hoc casu, ut dicunt. Sed contrarium credo.
Maiori
Hic manifeste videtur quod non potest quis simul habere praebendam et ecclesiam, dummodo ecclesia sit sufficiens. De hoc dicitur supra, de elect., dudum ecclesia.
Perpetuum
Eo ipso intelligitur perpetuus quod auctoritate episcopi est institutus, supra, de offi. vicar., ad haec. In istis ergo casibus tantum licitum est constituere vicarium, alias non.
Privatum
Ipso iure. Simile supra, de praeben., de multa. Quod potest intelligi post admonitionem, alias contra supra, de cleri. non residen., inter quatuor; et supra, de cleri. non residen., ex tuae, cum suis similibus. Vel posset referri ad proxime dictum, de illis qui per vicarios servire debent, cum quibus durius est agendum. Vel dic et verius, alioquin, scilicet si non resideat per seipsum in ecclesia quae dignitati vel praebendae est annexa, sciat se privatum illa ipso iure. Et sic respicit principium § et non vers. nisi forte etc. Et ita sine aliqua admonitione privatus est. Et sic videntur correcta illa iura praedicta ubi dicitur quod prius monendus est quis antequam privetur ecclesia, quod est honestius. Sed hoc est rigor quod hic statuitur, ut ipso iure sit privatus. Vel quod dicit, alioquin, potest respicere utrumque casum, scilicet quando per se debet servire, et quando per vicarium. Sed verum est quod tantum primum casum respicit et non secundum.
Pro beneficio
Hoc enim posset in posterum esse perniciosum ecclesiae. Simile supra, de arbitr., pervenit. Quia ecclesia videretur quasi censualis, et portio presbyteri diminueretur, quod esse non debet, supra, de praeben., avaritiae.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.