Book III › tit. 3.5 De praebendis et dignitatibus
X 3.5.29 Grave
tit. De praebendis et dignitatibus · 5 glosses
Idem in eodem.Incipit Grave nimis est · alleged in the gloss as de praeben., grave — 8× per the register · find the allegations →
Inquisitio
Cum per famam seu clamorem de hoc ad superiorem pervenerit, immo ex officio suo potest inquirere superior semiplene inquirendo, ut infra, de accusat., sicut.
Correctionem
Cum ergo in hoc casu possit se episcopus corrigere, non videtur quod eo ipso quod confert beneficium indigno, perdat ius conferendi, et sic est contra supra, de elect., nihil est; et supra, de elect., cum in cunctis. Io. dixit quod illa constitutio intelligenda est cum dicto istius. Sed tu solve ut dixi in illa constitutione, quia legitur de maioribus dignitatibus curam animarum habentibus. Haec et illa in diversis casibus loquitur, et circa maiora maius periculum vertitur, ff. de Carb., si cui controversia § si quis vero; 43. dist., quiescamus. Et ideo plus ibi puniuntur.
Suspendatur
Et etiam ordinati qui non sunt idonei, removentur ut videtur, licet hoc non dicatur. Sed verius videtur quod isti non removeantur, nisi forsitan essent irregulares. Alias non haberet locum admonitio.
Persona
Arg. contra infra, de concess. praeben., nulla, ubi transfertur potestas ad capitulum. Sed illud contingit propter negligentiam, quia non eligunt infra tempus statutum. Istud propter culpam praelatorum, quia eligunt indignum infra tempus. Sed propter culpam praelati non transfertur potestas ad capitulum, ut infra, de concess. praeben., quia diversitatem; sicut nec vacante sede, infra, ne sede vac. nih. inn., illa. Item arg. supra, de elect., cum in cunctis, in fi. Vel in alio casu loquitur ibi quam hic, istud in dignitatibus, hoc in beneficio simplici.
Relaxetur
Ex hoc patet quod ubi conditor canonis non reservavit sibi absolutionem, caeteris indulsisse videtur, infra, de sent. excom., nuper.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.