Book III › tit. 3.5 De praebendis et dignitatibus
X 3.5.28 De multa
tit. De praebendis et dignitatibus · 9 glosses
Idem in concilio generali.Incipit De multa providentia · alleged in the gloss as de praeben., de multa — 57× per the register · find the allegations →
Lateranensi concilio
Contenderit
Id est, in iure contentiose retinere voluerit. Si enim ante litem contestatam destiterit, non privabitur utraque, sicut est in aliis statutis sub poena, ff. rem rat. hab., hoc amplius; ff. de in ius voc., quamvis. Sic ponitur 16. q. 1, statuimus. Et sic ipso iure hodie privatus est qui recipit secundum beneficium habens curam animarum, si prius tale obtinebat. Olim habebat optionem utrum primum vel secundum vellet retinere, supra, de praeben., referente; et supra, de praeben., praeterea.
Post receptionem
Fallit in episcopatu, quia non statim vacant priora beneficia nisi post tempus consecrationis, supra, de elect., cum in cunctis § cum vero. Nec per solam receptionem perdit primum. Sed per receptionem corporalem, ut hic dicit, et 21. q. 2, si quis iam translatus. Qui enim habet plures personatus sine dispensatione Apostolicae sedis ineligibilis est, supra, de elect., dudum ecclesia, ubi de hac materia satis dicitur.
Lateranensis concilii
Infra, de concess. praeben., nulla.
Proventibus
Bene dicit, de suis, id est, propriis si proprium habet, supra, de appell., reprehensibilis. Alioquin delictum personae etc., supra, de except., cum venerabilis; et 16. q. 6, si episcopum. Alias si proprium non habet, puniatur alia poena ad arbitrium iudicis, 16. q. 6, illud; et 14. q. 6, si res. Vel repetatur ab eo qui recipit illud tamquam indebitum, quia tamquam invasor possidebat, cum vacuerit ipso iure post receptionem secundi et mala fide, unde fructus omnes ab eo tempore restituere debet, C. de rei vend., certum; supra, de praeben., dilecto.
Hoc idem in personatibus
Quia de similibus simile debet esse iudicium, supra, de elect., dudum ecclesia, quae facit mentionem de hoc, et supra, de translat., inter corporalia; et supra, de confirm. util. vel inutil., cum dilecta.
In eadem ecclesia
Nota quod non facit mentionem de praemissa poena, unde videtur quod si quis in eadem ecclesia plures recipiat dignitates, non ideo perdit priorem, quia poenae potius sunt arctandae quam extendendae, de poen. dist. 1, poenae; et ff. de poe., interpretatione. Hoc confitebatur Io. Contrarium credo, quia idem iudicium est habendum de personatibus non habentibus curam animarum et habentibus, supra, de elect., dudum ecclesia. Et poena praemissa repetita intelligitur quae enim in praefationibus praemittuntur, in stipulationibus repetita intelliguntur, ff. de ver. oblig., Titia § 1; et 32. q. 7, Apostolus.
Sublimes et litteratas
Est ergo arg. quod secundum qualitatem personarum beneficia sunt conferenda, arg. 41. dist., non cogantur; et ff. de usufru., sed et si quid § 1; et 12. q. 2, Vulteranae; et 12. q. 2, concesso; et 74. dist., consuluit; et 1. q. 2, clerici. Et is gradus caeteros antecellat quem stipendia longiora et labor prolixior fecerint anteire, C. de off. magist. offic., nemo; et supra, de maior. et obed., statuimus, ubi de hoc. Arg. contra 16. q. 7, decimas quas in usum; et supra, de consti., cum omnes. Et ita scientia nobilitat hominem, quae pretio nummario comparari non potest, ff. de var. et extraord. cog., praeses § est quidam. Et si vis appellari philosophus, non debes esse avarus, C. de muner. patrim., possessio, lib. 10.
Per sedem Apostolicam
Ex eo quod dicit, per sedem Apostolicam, patet a contrario sensu, quod per alios in talibus non potest dispensari, quia quod de uno conceditu de alio negatur. Sicut quod de uno negatur de alio conceditur, 25. dist., qualis; et supra, de praesump., nonne; arg. 95. dist., illud; et infra, de his quae fi. a prael., cum Apostolica; ff. de condi. et demon., cum ita. Et sic restricta est potestas episcoporum circa dispensationem huiusmodi beneficiorum, immo praeter istam constitutionem videbatur quod dispensare non possunt, quia episcopus conferendi illud beneficium, qui illud conmferebat habenti consimile, supra, de cleri. non residen., quia nonnulli. Unde sequitur quod non poterat dispensare, quia si posset, non puniretur. Et sic planum est dicere quod solus Papa potest in talibus dispensare. Et quod ita sit intelligenda ista constitutio, probatur aperte supra, de elect., dudum ecclesia, ubi de hoc. Io. notavit hic quod episcopi adhuc poterant in talibus beneficiis dispensare, et vaga et indiscreta dispensatio tantum prohibetur episcopis per hanc constitutionem, ut dixit. Et posuit hic magnam notulam quae non multum est hic necessaria. Olim enim per antiqua iura bene dispensabant episcopi, ut aliquis haberet plura beneficia curam animarum habentia, 70. dist., sanctorum. Sed illud hodie recepit immutationem per hanc constitutionem. Et hoc mutatum fuit propter indiscretas et stultas dispensationes episcoporum. Item et illud notabis, quia hic prohibetur tantum dispensare in personatibus et beneficiis curam animarum habentibus, et ita circa alia beneficia possunt episcopi dispensare sicut prius, quia unum negando aliud concedere videtur, supra, de praesump., nonne. De hoc dixi in decretali praedicta supra, de elect., dudum ecclesia. Alii dicunt et idem in beneficiis intelligendum. Nam canon antiquus prohibet ne dispensent episcopi in praebendis, 70. dist., sanctorum. Et nisi expresse vetus ius corrigatur, remanet simul cum novo, C. de appellat., praecipimus, in fi. Et quotiens nova actio inducitur, vetus non tollitur, ff. de act. et oblig., quotiens. Et arg. supra, de praeben., cum iamdudum, ubi dicit Papa cum multa per patientiam tolerantur etc. Sic infra, de concess. praeben., litteras, quae satis facit de hoc.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.