The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.28 De appellationibus, recusationibus et relationibus

X 2.28.26 Reprehensibilis

tit. De appellationibus, recusationibus et relationibus · 8 glosses
Idem in concilio Lateranensi.Incipit Reprehensibilis · alleged in the gloss as de appell., reprehensibilis 28× per the register · find the allegations →
Canonica commonitione
Trina scilicet. Illa enim dicitur canonica, 16. q. 7, omnes decimae; et 17. q. 4, de presbyterorum. De canonica admonitione habes supra, de iudic., novit; et 2. q. 1, si peccaverit. Et si quis ea omissa aliquem excommunicaverit, per unum mensem ingressum ecclesiae sibi noverit interdictum, infra, de sent. excom., sacro. Et in odium praelatorum, qui excommunicabant non praemissa admonitione contra istud concilium emanavit illa constitutio infra, de sent. excom., sacro; et infra, de sent. excom., extravag. cum medicinalis, quae imponit ipso iure poenam illam praelatis.
Proferant
Tenet tamen, licet contra hoc faciant, 11. q. 3, sententia pastoris. Nisi in duobus casibus infra, de sent. excom., per tuas, ubi habes duos casus. Tertium habes in capitulo infra, de sent. excom., extravag. statuimus. Et quartum habes 24. q. 1, audivimus. Et sic sunt quatuor casus in quibus non tenet sententia pastoris.
Ipso suo genere
Id est ipso facto, supra, de appell., proposuit, in fi.; ut 17. q. 4, si quis suadente; 81. dist., si quis sacerdotum; et 81. dist., si quis ammodo; 1. q. 1, reperiuntur; et infra, de sent. excom., si concubinae; et infra, de sent. excom., nuper. Tunc enim possunt puniri sine admonitione et sine poena illius constitutionis infra, de sent. excom., sacro.
Nec subiecti
Quia subiecti constitutionem illam non servabant, immo indifferenter appellabant, non expectata aliqua admonitione et nulla causa praemissa. Alia etiam constitutio edita est contra ipsos quae illis imponit silentium, infra, de appell., cum speciali. Et sic patet quod subditi contra ecclesiasticam disciplinam non appellant, nisi gravarentur iniuste secundum tenorem illius constitutionis infra, de appell., cum speciali.
Competens
Secundum tenorem illius decretalis supra, de appell., cum sit Romana. Si exposuit causam probabilem suae appellationis ante sententiam, infra, de appell., ut debitus. Post sententiam est necesse allegare aliquam causam.
Tunc episcopus
Quia perinde est ac si non appellaverit, supra, de appell., cum sit Romana; et infra, de appell., saepe.
Si quid proprium
Punitur appellans qui non prosequitur appellationem in expensis alteri parti, ex eo quod ipsum ad iudicium provocavit et non venit. Et si prosecutus fuisset per procuratorem non ad tractandam litem sed ad impetrandas litteras, adversario legitime prosequente ad totam causam similiter condemnatur, quia non venit sufficienter instructus, infra, de appell., Nicolao. Sed si non habeat proprium, alias punietur secundum arbitrium iudicis, 14. q. 6, si res; et supra, de dolo et contu., finem. Simile ff. de iud., eum quem temere; supra, de rescript., caeterum; et supra, de rescript., quia nonnulli.
Regularem
Simile supra, de appell., ad nostram, ubi de hoc.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.