Book II › tit. 2.28 De appellationibus, recusationibus et relationibus
X 2.28.44 Saepe
tit. De appellationibus, recusationibus et relationibus · 17 glosses
Idem.Incipit Saepe contingit quod · alleged in the gloss as de appell., saepe — 33× per the register · find the allegations →
Alterius
Scilicet appellantis.
Responsalis
Sic videtur quod negligentia sive dolus procuratoris noceat domino. De hoc dictum est, supra, ut lite non cont., ad hoc.
Iuris quaestio
De hoc potes habere plura exempla, scilicet utrum laicus in minoribus ordinibus constitutus eligi possit ad dignitatem vel minor viginti quinque annis vel aliquis possit habere plura beneficia de iure communi. De hoc nulla probatio apud Papam est necessaria, cum ipse habeat ius in scrinio pectora sui, C. de testament., omnium.
Facti quaestio
Quaestio facti quandoque praesentibus partibus de levi posset probari, puta per confessionem partium vel per instrumenta quae haberent vel per testes praesentes.
In Lateranensi concilio
Supra, de appell., reprehensibilis.
Appellaverit
Istud nota quod qui appellat, si appellatio sua recipiatur a iudice vel ab adversario approbetur. Tenetur illam prosequi sufficienter, quantum ad totum negotium. Alias si nuncium mittat ad impetrandum tantum vel nullum mittat parte altera prosequente, condemnabitur in expensis alteri parti, infra, de appell., Nicolao; et infra, de appell., interposita § 1. Alias si non approbetur appellatio a iudice aut ab adversario, sufficit mittere procuratorem ad impetrandum, licet altera pars sit praesens, ut in decretali infra, de appell., interposita § 1. Secus est de appellato, quia ei non imponitur prosequendi necessitas, nisi venire velit vel solus vel cum adversario, 2. q. 6, ei qui § appellatore. Et potest negligere causam si vult, cum sine ipsa possit causa appellationis tractari si contumax fuerit, C. de temp. appel., cum anterioribus § illud; eo prius citato, infra, de appell., per tuas. Et nota quod qui appellat a gravamine, causam in scriptis assignare tenetur, et petat apostolos in quibus iudex causam exprimat appellationis, et cur appellatio non sit admissa. Vel si forsitan appellationi sit delatum, postea statuat terminum appellanti. Et si appellatus voluerit, partes debent per se vel per procuratores instructos ad causam tractandum accedere. Quod si appellans non fecerit, reputabitur non appellans et ad primum iudicem remittetur et in expensis parti alteri condemnabitur. Et si appellatus hoc contempserit, ipse in expensis condemnabitur, ut in decretali Inno. iiii infra, de appell., extravag. cordi.
Obtineat
Ipsa appellatio sive terminus statutus a iudice ad ipsam prosequendam erit loco peremptorii, ut eo elapso procedat iudex in causa, si non fuerit appellationem prosecutus.
Absentem
Hoc potest intelligi de appellante et appellato.
Ac si peremptorie
Ut si lis non est contestata, excommunicetur reus absens qui appellavit, vel mittatur actor in possessionem causa rei servandae. Si lis est contestata, potest ferri diffinitiva sententia si liqueat de causa. Vel si non liqueat, constituatur verus possessor, supra, de dolo et contu., prout; supra, ut lite non cont., quoniam § in aliis. Si actor est absens, qui appellavit procedatur contra ipsum ad testium receptionem et ad diffinitivam sententiam, ut supra, de dolo et contu., causam quae; prout notatur in decretali supra, de dolo et contu., prout. Item in alio habet appellatio similitudinem cum citatione peremptoria, ut sicut peremptorie citatus qui non venit non auditur appellans, 34. q. 3, de illicita. Similiter nec appellans, qui non prosequitur appellationem, supra, de appell., personas; et supra, de appell., cum sit Romana. In hoc tamen differunt, quia peremptorie citato iudex potest facere gratiam, supra, de offi. deleg., consuluit. Sed si quis non prosequitur appellationem, statim tenet sententia, ut supra, de appell., cum sit Romana. Nec amplius auditur appellans, ut ibi dicitur, et hic, vers. salvis etc. Et hoc intellige cum notum est hoc iudici, quod appellans non est prosecutus appellationem in termino constituto, et ipse non comparet in praesentia iudicis in ipso termino. Alias non potest procedere contra absentem.
Salvis constitutionibus
Hoc respicit id quod dixi supra, vers. ex tunc in absentem procedatur etc. Sed hic post sententiam statim rata manet sententia, et procedit iudex ad executionem tantum. Sed tunc ante sententiam alius est modus procedendi, ut dictum est in notula illa, ut si lis non est contestata etc.
Rata manet sententia
Sic supra, de appell., cum sit Romana; et 2. q. 6, ei qui § appellatore. Qui enim non prosequitur appellationem, fingitur non appellasse, C. de temp. appel., cum anterioribus § ulti. Unde etiam retro notatur infamis, ff. de his qui not. infam., furti. Sed numquid est idem in sententia excommunicationis, ut si aliquis fuerit excommunicatus post appellationem et eam non prosequitur, an tunc rata maneat sententia excommunicationis, ut fingatur non appellasse? Videtur quod sic, quia retro notatur infamia qui condemnatur de furto, nec prosequitur appellationem, ut in lege praedicta ff. de his qui not. infam., furti. Sed hoc non est verum in sententia excommunicationis, quia aut appellatio tenuit aut non. Si tenuit excommunicatio lata postea ipso iure nulla fuit, infra, de sent. excom., per tuas. Et ita sive prosequitur appellationem sive non, non efficitur postea aliqua, ff. de regul. iur., quod initio; et 16. q. 3, placuit § potest, ultra unam colum. Si appellatio non tenuit, ergo excommunicatio postea facta statim tenuit. Et aliud est in sententia excommunicationis quam in aliis, quia effectus aliarum sententiarum suspenditur si appelletur, ff. ad Turpil., accusatorum. Sed effectus excommunicationis non suspenditur per appellationem, infra, de appell., pastoralis. Ex hoc sequeretur absurditas si aliquis retro esset excommunicatus. Sequeretur enim quod aliquis canonice electus esset, et tamen cassanda esset electio eius facta medio tempore. Io. Sed pone aliquem episcopum depositum, statim post sententiam appellat. Appellatione pendente excommunicat subditum suum, numquid talis excommunicatio tenet? Vincen. dixit quod si episcopus non appellavit, vel si appellavit et non fuit appellationem prosecutus, excommunicatio non tenuit. Arg. lege praedicta ff. de his qui not. infam., furti, quia fingitur non appellasse, C. de temp. appel., cum anterioribus. Si fuerit prosecutus, sive confirmetur sententia sive non, tenuit excommunicatio. Tanc. dixit et melius quod ex quo appellavit, remansit in officio suo, quia qui appellat, non dicitur condemnatus, ff. de poe., rei capitalis § ulti. Et integer est status eius, ut interim fungatur honoribus, ff. de appellat., interposita; ff. nihil inn. appel., appellatione § integer. Et ideo sive prosequatur sive non prosequatur appellationem, excommunicatio tenuit, et hoc secundum praedictam rationem quam Io. assignavit. Si vero non appellavit, acquievit sententiae. Et sic per sententiam amisit omnem iurisdictionem. Unde si tulit postea sententiam, nulla fuit.
Absente proponi
Hoc vult dicere littera ista. Sicut absens peremptorie vocatus, qui non potuit venire iusta de causa detentus, auditur allegans impedimentum suum, ita quod revocatur quod contra eum factum est, supra, de re iudic., cum Bertholdus; et ff. de iud., si praetor; et 4. q. 5, quisquis. Sic appellans, si non potuit appellationem suam prosequi infra terminum constitutum, auditur volens probare impedimentum, supra, de appell., cum sit Romana; et supra, de appell., ex ratione; et C. de temp. appel., cum anterioribus § illud.
Praeveniens
Hoc intelligitur de termino statuto a iudice vel ab appellante. Secus est in termino statuto a lege, quem potest quis praevenire, 2. q. 6, ei qui § appellatore. Dum tamen appellatus nimium non praecurrat, ut appellantem in commissione impetranda supplantet, infra, de appell., oblatae.
Tacita veritate
Quia tacuit impetrando quod terminus statutus fuisset a iudice vel a seipso.
Careat impetratis
Iste cui praefigitur tempus ab homine, non potest ante terminum illum impetrare. Numquid illud tempus currit in anno appellationis? Non videtur, quia tunc non est in mora, quia si vellet procedere, non potest, ut hic dicit. Et ei qui agere non potest, non currit tempus, ut dicit lex C. de annal. except., super annali § ulti.
Poenam contumaciae
Quia punitur in expensis, supra, de appell., reprehensibilis. Et iudex cui fit commissio, illum condemnabit ad expensas, infra, de appell., ut debitus.
In litibus
Et ubi non servatur iuris ordo, ut in notoriis, supra, de iureiur., ad nostram 3. Et in causa inquisitionis, supra, ut lite non cont., quoniam. Et ubi crimina patent et corriguntur, supra, de appell., reprehensibilis; et supra, de appell., cum sit Romana, in fi.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.