Book II › tit. 2.14 De dolo et contumacia
X 2.14.3 Causam quae inter
tit. De dolo et contumacia · 4 glosses
Idem Exonensi et Vintoniensi Episcopis et Abbati Herfordensi.Incipit Causam quae inter · alleged in the gloss as de dolo et contu., causam quae — 20× per the register · find the allegations →
Adversarius
Scilicet R. filius Agathae, qui fuerat actor, ut patet infra, qui fil. sint legit., causam quae 1.
Legitime citatus
Trinis edictis vel uno peremptorio pro omnibus, 24. q. 3, de illicita; et ff. de iud., ad peremptorium; et ff. de iud. nonnumquam.
Ad domum
Nota quod citandus est semper aliquis si invenitur, 4. q. 5, quisquis; et infra, qui matrim. acc. poss., relatum; et infra, de dolo et contu., venerabilis, in fi.; et infra, de eo qui mitt. in poss. caus., si adversarius. Demum citari debet procurator, si quem dimisit, quem tenetur dimittere quilibet. Et maxime postquam est citatus, alias procederetur contra eum tamquam contra contumacem denunciationibus ad domum vel ad ecclesiam absentis factis, ut hic, et infra, de dolo et contu., venerabilis; et infra, de eo qui mitt. in poss. caus., si adversarius; et ff. ex quib. cau. maio., item ait § haec autem. Et amici sunt requirendi, ut ff. ex quib. cau. maio., ergo; et ff. de damn. infect., dies § praetor; 16. q. 3, placuit § si autem praesidem; et ff. de liber. agnosc., senatus, 1. resp.; et ff. quib. ex caus. in poss. eat., haec autem. Praeterea dicitur hic, receptis testibus alterius partis ad sententiam procedatis. Et ideo contradicit expresse infra, de eo qui mitt. in poss. caus., si adversarius, ubi dicitur quod si citatus procuratorem non dimisit, denunciatione ad domum facta, causa custodiae in possessionem mittatur actor vel excommunicetur, si missio fieri non potest, et hic dicit quod testes etc., et supra, ut lite non cont., quoniam § in aliis; et supra, ut lite non cont., tuae. Qualiter ergo intelligitur haec decretalis? Dicas quod haec non contradicit illis, quia in alio casu loquitur. Contraria locum habent quando reus est contumaciter absens, nec dimisit procuratorem. Tunc lite non contestata mittitur actor in possessionem causa custodiae. Haec decretalis loquitur quando actor est absens et reus praesens. Tunc enim contra actorem absentem recipiuntur testes lite non contestata, et sententia potest fieri, ut dicit in fine. Et sic loquitur etiam C. quom. et quan. iud. sent. prof., authen. qui semel; et in Auth. de litigios. § omnem, coll. 8. Et R. filius Agathae contra quem proceditur erat actor et F. reus, ut patet infra, qui fil. sint legit., causam quae 1. Et ille R. impetravit litteras illas quibus habebat contra F. super hereditate avi sui, et F. impetravit litteras istas et illas supra, de offi. deleg., causam quae. Et iste F. impetravit remotionem unius iudicis, et fecit addi illud quod hic dicit, scilicet in verbo caeterum. Quidam dixerunt quod lis fuit hic contestata. Sed non est verum. De hoc plenius dicetur infra, de dolo et contu., prout. Ratio est quare in absentia actoris recipiuntur testes lite non contestata, et non in absentia rei contumaciter absentis, quia maior est contumacia actoris quam rei, etsi actor non venit, qui alium ad iudicium provocavit, praesumitur potius contra ipsum quam contra reum absentem. Unde rei fugientes appellantur, ut in lege C. de iud., properandum § et si quidem, in glossa fugiente. Et actor debet uti intentione ad implendam suam causam, reus debet extenuare causam, 4. q. 4, nullus umquam; et in Auth. de litigios. § omnem, coll. 8, ubi redditur haec ratio. Et ideo potius parcitur reo, quia facit id a quo denominatur. Actor vero contrarium eius quod debet, et eo absente possunt recipi testes et sententia servi, et quia favor consideratur ex parte rei, quia rei favorabiliores sunt quam actores, et ideo iura voluerunt eis potius subvenire, cum prima facie sit praesumptio pro eis, infra, de probat., ex litteris. Et ne sit in potestate actoris cum voluerit reum vexare, et ideo necesse habet litem usque ad finem perducere, si reus voluerit, ut in authentica praemissa C. quom. et quan. iud. sent. prof., authen. qui semel.
Formam
Infra, qui fil. sint legit., causam quae 1. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.