Book IV › tit. 4.18 Qui matrimonium accusare possunt vel contra illud testificari
X 4.18.1 Relatum
tit. Qui matrimonium accusare possunt vel contra illud testificari · 5 glosses
Alexander III. Parisiensi Episcopo.Incipit Relatum est quod · alleged in the gloss as qui matrim. acc. poss., relatum — 3× per the register · find the allegations →
Aliquot annos
Sed de quot annis intelliges? Potest dici quod de duobus, quia pluralis locutio duorum numero contenta est, 4. q. 3, si testes, vers. ubi numerus; ff. de ver. sig., inter illam, in fi.; et ff. de manum. test., libertas § ulti.; ff. de testi., ubi numerus.
Exivit
Nonne illa sequi eum tenebatur, quod videtur 13. q. 2, unaquaeque; et 34. q. 2, si quis necessitate inevitabili? Et potest dici quod tenebatur, quia ibi remanere non poterat iusta de causa, nisi forte vagabundus discurreret, quia tunc non posset ipsum sequi, arg. ff. de oper. lib., quod nisi § ex provincia.
Manifestum
Ita quod notorium, alias non bene sequeretur, aut legitimi, etc., quia quod manifestum est probatur, 11. q. 3, eorum qui, in fi.
Legitimi
Secundum quod traditur infra, qui matrim. acc. poss., cum in tua.
Testes
Ergo altera parte absente, et non per contumaciam testes recipiuntur lite non contestata, et sententia fertur ut dicit. Nam ordo iuris in casu isto non est usquequaque servandus, supra, ut lite non cont., ad hoc. Sed contra supra, ut lite non cont., quoniam § 2, cum iste propter culpam suam absens fuerit, nec posset inveniri, illa culpa loco contumaciae habetur, ut contra eum procedatur, nec debeat mulieri obesse, quae in culpa non fuit. Iniquum est enim alium alterius odio praegravari, C. de inoffic. testam., si quis in suo, ad fi. Nec propter hoc ius mulieris debet perire, maxime cum habeat legitimos testes et accusatores, et tanto tempore fuerit expectatus, et cum diligentia requisitus, unde procedi potuit contra illum. Et illa decretalis supra, ut lite non cont., quoniam, non contradicit, si tu bene videas illam, quia ibi dicitur cum sine culpa sit absens, et non malitiosa voluntate, hic ergo culpa et malitia facientibus est absens. Sed praesumptio in hoc videtur contra mulierem, quod eo praesente tanto tempore tacuit. Sed praesumptio tollitur si testes et accusatores legitimi sunt, prout dicitur infra, qui matrim. acc. poss., cum in tua. Quidam dicunt quod corrigitur per illam decretalem supra, ut lite non cont., quoniam, et ei standum est. Item sic contra videtur, supra, qui fil. sint legit., perlatum. Sed ibi non agitur an sententia tenuerit vel non, sed an filii legitimi essent.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.