The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.18 Qui matrimonium accusare possunt vel contra illud testificari

X 4.18.6 Cum in tua

tit. Qui matrimonium accusare possunt vel contra illud testificari · 8 glosses
Idem.Incipit Cum in tua · alleged in the gloss as qui matrim. acc. poss., cum in tua 19× per the register · find the allegations →
Consuetudinem
Haec consuetudo consona fuit iuri, unde hodie pro iure communi statuitur; qua omissa si postea impedimentum appareat, filii non erunt legitimi, supra, de clan. despon., cum inhibitio; et simile supra, de spons., cum in tua, quae est pars istius. Et ei continuat in integra.
Non potuit
Quia erat in remotis partibus; simile 17. q. 2, si quis incognitus.
Fervore
15. q. 1, illa; et 17. q. 2, Gonsaldus; et supra, de regular., sicut tenor.
In annis
Sed quomodo potest hoc esse, quod iste in talibus annis denunciationem factam non comprehendat, et habilis videtur ad impedimentum comprehendendum, quia videtur quod impedimentum debeat scire tempre contracti matrimonii? Sed potest esse quod tunc nesciebat, nec sufficiebat aetas ad hoc, sicut nec ad comprehensionem denunciationis, et tamen postea potuit scire impedimentum, ut infra sequitur. Tamen tempore denunciationis eius aetas sufficere non valebat, quia aetas illa nescit quid videat, C. de fals. mon., quoniam; et arg. supra, de spons., tuae fraternitati.
Publice
Et ideo nullus potest ignorare, 16. dist., quod dicitis; et 12. q. 2, qui et humanis; et supra, de postul. praelat., ad haec; arg. 82. dist., proposuisti.
Repellendus
Et ita qui infra tempus constitutum non proponit ius suum, postea repellitur et ab accusatione et a testimonio, arg. supra, de clan. despon., cum inhibitio. A contrario et C. de ing. manum., diffamari; et supra, de probat., licet. Sed numquid admittuntur ad denunciandum? Videtur quod sic, cum et iuramentum ei non obstaret, supra, de iureiur., quemadmodum; et arg. supra, de cognat. spir., tua. Dicas quod non est admittendus, cum sit suspectus, ut hic dicit, et suspectae personae removeantur a denuciatione, sicut ab accusatione, infra, de accusat., cum dilectus; et supra, de spons., cum in tua. Nam cui una via aliquid prohibetur, alia via ad idem non debet admitti, supra, de procurat., tuae, cum suis concordantiis ibi positis. Et ita taciturnitas nocet accusare volenti, nisi forte tacuit, quia non habuit tunc probationem, 2. q. 7, plerique. Et ideo dixit forte, quod licet tunc non haberet testes, ipsemet potuit impedire matrimonium contrahendum, unde non prodest, quia propter hoc tacuit, supra, de spons., praeterea 2; et supra, de testib., super eo 2. Et sola fama impedit matrimonium, supra, de cons. et affin., super eo. Taciturnitas vero ipsorum contrahentium non praeiudicat eis, arg. supra, de restit. spol., ex conquestione; et supra, de clan. despon., cum inhibitio; et infra, de sent. excom., inquisitioni.
Iuramento
Sic supra, de testib., praesentium; et supra, de except., pastoralis. Item nota hic quod plus valet iuramentum unius quam praesumptio iuris, quia per istud iuramentum eliditur praesumptio, 35. q. 3, extraordinaria.
Excluderet
Hic habes quod aliquis admittitur ad accusandum cuius auctor repellitur; secus est in testibus, supra, de testib., licet ex quadam; et infra, de haeret., fraternitatis, arg. Sed quae est ratio diversitatis? Dic quod aliud est in accusatore, et aliud in teste. Modicum praeiudicium fit si accusator admittitur, cuius auctor repellitur propter culpam propriam. Et iste culpabilis non existit, et ad dictum testis quis condemnatur. Et ideo debent esse tales auctores, ut ipsorum facta sufficerent, ad hoc ut illi admittantur, qui causam habuerunt ab eis; arg. C. de acq. poss., vitia. Sed numquid statim elapso termino obstabat talis taciturnitas? Videtur quod incontinenti, nisi infra terminum accuset, 32. q. 2, mulier; arg. supra, de offi. deleg., cum olim abbas; ff. de leg. 2, cum quidam, in fi.; et ff. de Maced., si filius. Arg. contra 20. q. 2, puella, ubi usque ad annum et diem tutores et parentes puellaem, quae sacrum velamen assumpsit, contradicere possunt, ultra non, ut ibi. Vel saltem usque ad decem dies, ff. de constit. pecun., promissor; et C. quom. et quan. iud. sent. prof., ab eo. Io. dixit quod taciturnitas ista cum quodam temperamento intelligi debet; arg. ff. de solut., quod dicimus; et ff. ex quib. cau. maio., ab hostibus § ulti. Et bene facit ad hoc supra, de loc. et cond., propter; et supra, de loc. et cond., potuit. Ego credo quod quamdiu res est integra, quod potest et debet admitti. Contracto vero matrimonio de praesenti, non videtur audiendus tamquam suspectus, si potuit infra, tempus procedere et denunciare impedimentum.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.