Book V › tit. 5.39 De sententia excommunicationis
X 5.39.44 Inquisitioni
tit. De sententia excommunicationis · 5 glosses
Idem.Incipit Inquisitioni tuae respondentes · alleged in the gloss as de sent. excom., inquisitioni — 17× per the register · find the allegations →
Humiliter sustinere
Sic supra, de restit. spol., litteras, vers. fi. Sed potius debet omnia mala pati quam contra conscientiam peccatum operari mortale, 32. q. 5, ita ne; et supra, de his quae vi met. caus. fi., sacris.
Levi et temeraria
Quam dicit levem? Puta si audivit impedimentum a levibus, et forte a paucis quibus credere non tenetur talem credulitatem vel consimilem debet removere, quam non evadet nisi deponat errorem, supra, de simon., per tuas 2; et 11. q. 3, cui est illata.
Explosa
Id est, expulsa.
Reddere sed exigere
Arg. 23. q. 1, quid culpatur, in fi.; et supra, de spons., iuvenis.
Probabili et discreta
Sed quam dicis probabilem? Puta quia vidit virum cum consanguinea sua in locis suspectis et hora suspecta solum cum sola ante matrimonium. Huiusmodi praesumptiones probabilem inducunt credulitatem, vel quia publice dicitur ab hominibus. Ad hoc facit supra, de praesump., tertio; et supra, litteris. Et idem intellige de viro si vidit consanguineum suum cum uxore sua ante matrimonium.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.