The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.23 De praesumptionibus

X 2.23.13 Tertio loco

tit. De praesumptionibus · 6 glosses
Clemens III.Incipit Tertio loco quaestionis · alleged in the gloss as de praesump., tertio 8× per the register · find the allegations →
Impediendum
Id est, separandum.
Praecognitam
Et ita affinitas praecessit matrimonium et sponsalia. Quod si verum est, consanguineam illius postea habere non poterat, 35. q. 3, de incestis; et 35. q. 3, nec eam quam; et infra, de eo qui cog. consang., de illo, et in pluribus capitulis eiusdem tituli. Praeterea hic auditur allegans turpitudinem suam, infra, de spons., praeterea 2; 35. q. 3, extraordinaria. Arg. contra supra, de testib., sicut; et supra, de confess., cum monasterium; et 15. q. 3, nemini; et infra, de concess. praeben., cum super; et infra, de dona., inter dilectos. Illud verum est, quod allegans turpitudinem suam non est audiendus, tamen propter periculum animae suae audietur, infra, de re iudic., lator; et infra, de re iudic., consanguinei. Et in favorem libertatis pater auditur qui filium vendidit, C. de liber. caus., rem quidem; et ff. de liber. caus., si quando; et ff. de liber. caus., quoniam. Secus est contra libertatem, ff. de adopt., post mortem.
Certitudinem
Ad supplementum probationis, C. de reb. credit., in bonae fidei; infra de iureiur., iuramentum, in fi.; et supra, de probat., sicut. Sic infra, de despon. impub., attestationes.
Nollet ab ea
Unde praesumebatur quod non confiteretur falso se neptem illius praecognovisse.
Dicta sunt
Scilicet quod testes dixerunt, quod viderant illos per plana et nemora, et quod iuraverunt, et de fama viciniae et aliae praesumptiones quae in littera exprimuntur. Et sic est arg. quod quae non prosunt singula, multa simul considerata iuvant, arg. supra, de praesump., litteris; et supra, de testib., praeterea; et supra, de probat., cum causam, ubi de hoc; ff. ex quib. cau. maio., necnon § si quis saepius; et 35. q. 6, si duo; ff. de testi., ob carmen § si testes.
Sponsalibus
De facto. Quoniam de iure non tenuerunt, cum essent illegitimae personae ad contrahendum propter affinitatem prius contractam, infra, de eo qui cog. consang., discretionem; et infra, de eo qui cog. consang., quasi per totum.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.