The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.2 De desponsatione impuberum

X 4.2.10 Attestationes

tit. De desponsatione impuberum · 5 glosses
Urbanus III. Cenomanensi Episcopo.Incipit Attestationes super causa · alleged in the gloss as de despon. impub., attestationes 8× per the register · find the allegations →
Nisus fuisset
Et ita conatus non praeiudicat, cum non habuit effectum, supra, de spons., adolescens, ubi de hoc. Ber.
Evasisse
Cui creditur in hoc, quod contra se confitebatur, 14. q. 2 § de eo autem; et ff. de interrog. act., de aetate § 1. Alias staretur verbo viri, ut supra, de despon. impub., continebatur, prout ibi dicitur. Ber.
Per idoneos testes
Quod facere poterit non obstante publicatione aliorum testium, cum ipse sit alius articulus, supra, de testib., fraternitatis; et supra, de testib., tam litteris; et supra, de testib., causam quae 2; et supra, de testib., ex tenore; et supra, de testib., series.
Circa finem
Forte per sex menses, ff. de excusat., non tantum 2; ff. de muner. et honor., ad rem publicam; et supra, de despon. impub., continebatur. Arg. contra 20. q. 2, illud; hoc intellige si iuvenis iste tunc esset viripotens, quia malitia praevenit aetatem quandoque, supra, de despon. impub., de illis 2. Alias non tenet matrimonium, etiam si complevisset quatuordecim annos, ut supra, de despon. impub., puberes, dictum est. Ber.
Ab ipso iuramento
Sed quare exigitur iuramentum, cum ipse sit reus, 6. q. 5, actor? Ideo defertur ei iuramentum, quia praesumptio erat pro muliere, quia constabat, quod cum ipsa contraxerat, et quia aspiraverat ad carnalem copulam. Unde ex hoc erat praesumptio contra illum, sic supra, de despon. impub., continebatur. Dic ut ibi. Quando debeat iuramentum deferri reo vel actori, quare illud supra, de iureiur., iuramentum. Et ideo iurat quod poterat esse, quod post quatuordecim annos consensisset in illam, et timore iuramenti confitebitur veritatem. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.