Book IV › tit. 4.1 De sponsalibus et matrimoniis
X 4.1.32 Adolescens
tit. De sponsalibus et matrimoniis · 3 glosses
Idem.Incipit Adolescens qui desponsatam · alleged in the gloss as de spons., adolescens — 9× per the register · find the allegations →
De praesenti contraxit
Et sic soluta priora sponsalia, supra, de spons., si inter; et infra, de sponsa duo., duobus. Ber.
Nec praesumptum
Verum non fuit, quia ibi non fuit consensus de praesenti. Praesumptum non fuit, quia non fuit carnalis copula subsecuta. De praesumpto matrimonio habes supra, de spons., is qui; supra, de re iudic., tenor, ubi de hoc; et 27. q. 2, si quis uxorem.
Conatus
Nota quod conatus sive voluntas sine effectu non nocet, ut hic patet, et de poen. dist. 1, haec autem verba; et de poen. dist. 1, cogitationis poenam; et ff. quib. mod. pig. vel hyp. sol., sicut § si voluntate; et 17. q. 4, si quis suadente; et ff. quod quisque iur., hoc edictum summam, in fi. Et eum condemnatum accipere debemus tantum, qui iure condemnatus est, ita ut sententia teneat. Et si nulla est sententia, non dicitur condemnatus, ff. de re iud., si se § condemnatum. Item arg. quod verba cum effectu sunt accipienda, supra, de cleri. non residen., relatum; et ff. ne quis eum qui in ius voc., si per alium § docere. Arg. contra quod voluntas seu conatus delinquentis puniri debeat, quamvis sine effectu, supra, de bigam., nuper; et supra, de bigam., a nobis; et 51. dist., si quis post acceptum; et de poen. dist. 1, si quis non dicam; et de poen. dist. 1 § si quis cum telo; et quatuor § sequentes; et ff. de extraord. crim., sollicitatores; et C. si quacum. praed. pot., si quis, in princ.; et supra, de spons., iuvenis.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.