The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.4 De sponsa duorum

X 4.4.1 Duobus

tit. De sponsa duorum · 7 glosses
Augustinus de fide pactionis et consensus.Incipit Duobus modis dicitur · alleged in the gloss as de sponsa duo., duobus 7× per the register · find the allegations →
Pactionis
Hoc est dicere, una est fides desponsationis de futuro, et alterus consesus de praesenti.
Non debet
Tamen si duxerit, tenet matrimonium, et agat poenitentiam de fide mentita, ut hic dicitur, et supra, de spons., si inter, in fi.; forsitan trium annorum, 27. dist., si vir.
Sacramentum
De isto sacramento habes supra, de bigam., debitum. Quod dissolvi non debet per sponsalia, quae sunt minus vinculum, arg. ff. de fideiussor., si debitori 2.
Priori
Uxori, non obstante aliqua consuetudine in contrarium, infra, de sponsa duo., tuas.
Est autem
Exponit quod dixerat in principio.
Si permisserit
Si de fornicario coitu intelligas, conditio turpis est, et ideo pro non adiecta debet haberi, infra, de cond. appos., si conditiones. Unde si postea rem secum habuerit, statim est matrimonium, infra, de cond. appos., de illis; et infra, de cond. appos., per tuas. Si de legitimo intelligas, multo fortius tenet matrimonium, si coitus subsequatur potius enim videtur hortatio, id est, quod permittat ei rem secum habere; simile ff. de tutel., muto § sub conditione. Ala. dixit quod istud, si, non tenetur conditionaliter, sed causative, quia in omni matrimonio haec causa, scilicet, carnalis copula, debet intervenire, saltem quo ad propositum, 27. q. 2, Beata Maria. Et expone: si permiserit, id est, quia permiserit; simile supra, de elect., significasti, in verbo, si diligis me. Laur. dixit quod per hoc quod dicit, si permiserit, etc., notat conditionalem fidem pactionis, per hoc quod sequitur, vel etiam pro consensu, notat simplicem et absolutam fidem pactionis, vel per utrumque notatur conditio. Vel potest dici quod per hoc notatur quod fides pactionis, id est, sponsalia sub conditione contracta, duobus modis transit in fidem consensus, id est, in matrimonium de praesenti, scilicet, per carnalem copulam, vel per consensum de praesenti, ut infra, de cond. appos., de illis; et infra, de cond. appos., per tuas.
Et si non stringit manum
Forte per annuli immisionem, 30. q. 5, feminae. Cum enim stringit manum, signum dilectionis est, vel forte alludit consuetudini alicuius loci. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.