Book IV › tit. 4.5 De conditionibus appositis in desponsatione vel in aliis contractibus
X 4.5.6 Per tuas
tit. De conditionibus appositis in desponsatione vel in aliis contractibus · 5 glosses
Innocentius III. Masicano Episcopo.Incipit Per tuas nobis/Per tuas litteras · alleged in the gloss as de cond. appos., per tuas — 12× per the register · find the allegations →
Non negaret
Sed confitebatur se illam pluries diversis temporibus congniovisse post sponsalia contracta, ex tali confessione proceditur contra ipsum, quia non probavit contradictionem ante carnalem copulam.
Subsecuta
Pluries et diversis temporibus, alias non videretur bene sententiatum, cum probatum fuerit per testes viri, quod post contradictionem patris eam cognovisset; simile supra, de fide instrum., cum Ioannes, ad fi.; et supra, de probat., in praesentia. Et ita dubia probatio non sufficit.
Praesumendum
Sed quare praesumitur istum recessisse a conditione, quia non est praesumendum aliquem recedere a iure suo, supra, de renunciat., super hoc. Cum praecedens consensus durare intelligatur, arg. supra, de bapt. et eius effect., maiores, in fi. Et ex eo quod primo et ultimo contradixit, praesumitur quod medio tempore non consensit, 28. dist., quia sunt culpae; et supra, de celeb. miss., cum Marthae, vers. si tunc igitur in caelum; et 1. q. 1, iudices, in fi. Et praecedens voluntas probatur per sequentem, 34. q. 1, cum per bellicam. Praeterea si pendente conditione res traditur, et postea non existat conditio, res tradita repetitur, ff. de condi. indeb., sub conditione; ff. de peric. et comm. rei vend., quod si. Praeterea conditionalis consensus nullus est ante conditionem extantem, ff. de ver. sig., cedere diem. Si ergo nullus praecessit consensus, solus coitus matrimonium non facit, infra, qui cler. vel vov. matr. contr. poss., insinuante. Dicas ergo quod consensus praecessit de futuro, ut patet in fine, quamvis per verba de praesenti expressit, supra, de cond. appos., super eo. Et ita carnalis copula subsecuta inducit matrimonium praesumptum, supra, de cond. appos., de illis; et supra, de cond. appos., super eo. Et in favore matrimonii inducta est haec praesumptio, quia per carnalem copulam ipso facto videtur consensum exprimere de praesenti, et a conditione recedere. Sic per puram conditionem receditur a conditionali, ff. de contrah. empt., sed Celsus § ulti. Sed quid si ante coitum protestetur se nolle propter hoc recedere a conditione? Nec illud prodest, supra, de consti., cum M; et supra, de appell., sollicitudinem. Item quid si dicam: contraho tecum si virginem invenero? Videtur quod sit matrimonium, supra, de cond. appos., quicumque; et infra, de cond. appos., si conditiones; et 32. q. 2, solet. Quia nec talis error dirimit matrimonium, 28. q. 2 § quod vero; sed nec dirimit emptionem, ff. de contrah. empt., alioquin § 1. Dicas quod talis conditio non impedit matrimonium. Item quid si contraho cum aliqua sub conditione, deinde cum alia pure? Tenet matrimonium. Sed pone quod postea existat conditio? Videtur quod teneat primum, quia perinde videtur ac si a principio pure contraxisset, ff. qui pot. in pign. hab., potior; arg. infra, de frig. et malef., fraternitatis, in fi. Sed secus est in matrimonio, quia non trahitur retro, ubi ab initio non fuit. Quantum tamen ad filios legitimandos retrotrahi videtur, infra, qui fil. sint legit., tanta. Item quid si contrahitur matrimonium sub conditione, quae omnino extitura est? Videtur idem ac si pure contraxisset, ff. de condi. indeb., quod si. Et secundum hoc est matrimonium antequam existat conditio. Sed dic quod ibi non est matrimonium, sed expectatur eventus conditionis, et tunc primo erit. Et si medio tempore contraheret cum alia, teneret matrimonium, licet videatur quod ex futuro eventu pendeat, an sit matrimonium, ut dixit Io. per decretalem infra, de frig. et malef., fraternitatis.
Sponsalibus
Ergo si contraxissent ante carnalem copulam, coitus nihil postea operaretur, quia nihil est ibi purum vel conditionale, quod confirmet vel ducat ad esse talis coitus, supra, de sponsa duo., tuas, in fi.; arg. supra, de confirm. util. vel inutil., examinata. Ber.
Probatum
Nota quod contra eum interpretatio, qui testes produxit, cum expresse non probant id ad quod inducuntur, sed obscure; sic supra, de probat., in praesentia. Et quia per confessionem utriusque constabat, quod pluries post sponsalia contracta carnalis copula fuit subsecuta. Et ideo quia non expresse constat per testes, quod contradictio patris praecessit copulam, fit interpretatio pro matrimonio praesumpto, cum iam esset fundata mulieris.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.