Book IV › tit. 4.15 De frigidis et maleficiatis et impotentia coeundi
X 4.15.6 Fraternitatis
tit. De frigidis et maleficiatis et impotentia coeundi · 23 glosses
Innocentius III. Altissiodorensi Episcopo.Incipit Fraternitatis tuae litteras · alleged in the gloss as de frig. et malef., fraternitatis — 32× per the register · find the allegations →
Matronas
Talibus credendum est, si honestae sint et peritae in arte illa, ff. de ven. inspic., temporibus, in princ.; et supra, de probat., proposuisti; et supra, de probat., causam matrimonii; et infra, de frig. et malef., litterae. Oculus enim obstetricum in talibus saepe fallitur, 27. q. 1, nec aliqua. Et in hoc casu non requiritur iuramentum propinquorum, sicut in frigiditate, ut supra, de frig. et malef., laudabilem.
Districte
Per iuramentum. Hoc iuramentum non est remittendum istis testibus, ne aliquid in fraudem matrimonii dicerent, supra, de eo qui cog. consang., super eo; et infra, de frig. et malef., litterae.
Poterat esse
Sed qualiter hoc potuit probari, cum sit negativa? Sic potuit probari, dicendo quod haec mulier caret membro apto ad copulam carnalem. Qualiter negativa probatur, supra, de elect., bonae 1, dictum est. Ber.
Deerat
Nota quod non dicitur esse, quod inutile est, supra, de translat., inter corporalia; et ff. quod cui. univ. nom., neque societas § et quidam. Nec dicitur habere actionem, qui habet inutilem, ff. de dolo mal., nam is; et supra, de restit. spol., olim vobis; arg. supra, de solution., Odoardus.
Invenit
Non dicit quod per medicum vel alium.
Divinum miraculum
Arg. quod nullum maleficium est perpetuum, cum possit removeri praeter divinum miraculum, saltem per illum qui ipsum induxit, quia quicquid ligatur, dissolubile est, in Auth. de nupti. § nuptias, coll. 4. Et secundum hoc non tenet illud capitulum 33. q. 1, si per sortiarias, ut quidam dicunt. Potest dici quod aliud est cum allegatur impotentia ex parte mulieris, ut hic; aliud ubi ex parte viri allegatur maleficium, ut in capitulo 33. q. 1, si per sortiarias; et infra, de frig. et malef., litterae. Et hic allegata fuit falsa causa, ut postea apparuit. Unde postea debet restitui viro, arg. supra, de re iudic., lator; et supra, de re iudic., consanguinei. Ad hanc causam refertur haec ratio, attendentes quod impedimentum, etc. Vel potest dici quod maleficium est perpetuum, ex quo enim mulier cohabitavit viro per triennium, et dederunt operam copulae carnali, nec poetrunt commisceri, praesumitur perpetuum impedimentum, et possunt separari et alteri nubere, ut in capitulo 33. q. 1, si per sortiarias. Quia potest aliquis maleficiatus esse cum una, et non cum alia. Et hoc intelligo de maleficio quod praecessit matrimonium, nam post matrimonium contractum si superveniat impedimentum, non debent separari, 32. q. 7, hi qui sani; et 32. q. 5, si uxorem. Si vero post separationem eam cognosceret, matrimonium debet redintegrari, ut hic patet, quia impedimentum non erat perpetuum.
Corporali periculo
Ubi vero grave periculum timeretur, non est matrimonium, sed ubi levi periculo potest removeri, debet illud pati, infra, de frig. et malef., fraternitatis § per hoc, a contrario sensu.
Per errorem
Propter quem excusatur iudex, infra, de sent. excom., sacro. Et intellige quod error iste intervenit in aspectu corporis, in quo matronae deceptae fuerunt, quia manus et oculus obstetricum saepe fallitur, supra, de probat., causam matrimonii; et 27. q. 1, nec aliqua. Et sic patet quod sententia per errorem lata, a qua non est appellatum, revocatur, si error probabilis postea detegatur, infra, de purg. vulg., significantibus; et ff. de condi. sine caus., si fullo. Item habes hic quod sententia per errorem lata contra matrimonium non transit in rem iudicatam, quo minus potest revocari quandocumque apparuerit ecclesiam deceptam fuisse, ut hic patet; et supra, de re iudic., lator; et supra, de re iudic., consanguinei; et infra, de frig. et malef., litterae; et supra, de frig. et malef., accepisti; et supra, de frig. et malef., laudabilem.
Erat illi
Scilicet, primo viro a quo fuerat separata.
Simili
Sic 33. q. 1, requisisti. Et innuitur hoc ex eo quod in fi. huius capituli dicitur quod si prior vir non possit eam cognoscere sine gravi periculo, quod non sit reddenda primo viro, licet ex post facto per consuetudinem secundi viri reddita sit apta priori. Quod bene potest concedi, quia non fuit matrimonium inter eos, ut dixerunt Vincen. Io. et Tanc.
Remaneat
Quia si ingressa fuit et professa, statim solutum fuit matrimonium, si quod fuit inter eos, supra, de conver. coniug., ex publico. Secus si ingressa fuit causa probationis, quia si ista tunc ad saeculum rediret, compellitur redire ad virum priorem.
Alioquin
Id est, si non transivit cum effectu.
Se voto
Solemni, scilicet, et tunc debet compelli votum servare, et per hoc intelligitur fornicata cum secundo, cum ipsa contrahere non potuit post votum solemne.
Fornicario modo
Quia si legitime contrasxisset cum altero, illud ei obiici non posset repelli a viro, arg. infra, de divort., gaudemus. Immo videtur quod nullam fornicationem ei obiicere posset. Nullam enim iniuriam fecit nec intendebat facere viro, quia fornicata fuit tamquam soluta, 15. q. 1, illud; ff. locat. et conduct., si ignorans. Nam adulterium non comittitur sine dolo, 34. q. 2, in lectum; ff. de adulter., si ex lege. Item si aliqui sint separati per sententiam ecclesiae, et post alter eorum fornicetur, minorem iniuriam committit, et minus peccat, 32. q. 7, quemadmodum. Praeterea per primam fornicationem non fuit apta viro suo, sed forte nec per multas alias, ergo illam solam potest opponere cum reddita fuerit apta primo viro, quae postea secuta est, quia tunc primum laeditur ius matrimonii, arg. supra, de dona., Apostolicae. Potest dici quod sicut ex futuro eventu apparet retro fuisse matrimonium, ut dicitur in fine, sic ex futuro eventu apparet retro fuisse factam iniuriam priori viro, ff. de capt. et de post. et red., in libello § 1. Sed quid si post primum coitum cum secundo, prior petit eam? Dico quod est ei reddenda. Et si non intervenerit eam aptam, est restituenda secundo. Et sic etiam post secundum vel tertium coitum secundi, et sic in infinitum, ut dixit Io. Tanc. dixit quod usque ad tertiam vicem tantum, et non ultra debet restitui primo. Immo remanere debet cum secundo, quoniam duae tantum sententiae post primam sunt ferendae, quia tertio appellare non licet, 2. q. 6, si quis in quacumque; et supra, de appell., sua nobis. Ber.
Praesumi
Simile 33. q. 2, cum per bellicam; et infra, de divort., gaudemus.
Ammodo
Scilicet, veritate revelata, quod fuerat uxor primi.
Solutam
Arg. a contrario sensu sumpto ex illo verbo, supra, de frig. et malef., accepisti, ibi, absque corporali periculo, etc. Et est arg. validum a contrario sensu, supra, de his quae fi. a prael., cum Apostolica, in fi.; et supra, de regular., cum virum.
Idonea prohiberi
Et certe non.
Similiter
Resume, per haec noveris quaestionem illam esse solutam, qua quaeritur, utrum illa quae viro cui, etc.
Debeat
Quasi dicat, non debet. Intellige tamen secundum distinctionem praemissam, an sit grave periculum si reddatur apta vel non. Vincen.
De talibus
Sinile supra, de in integ. restit., cum venissent.
Non est facile
Quia nescitur an sit apta viro primo. Et hoc aliquo iure perpendi non potest, sed potius per experientiam facti; simile supra, de dona., Apostolicae, cum suis concordantiis.
Ex futuro
Sic ff. de reb. dub., quaedam; et ff. si cert. pet., proinde; et ff. qui pot. in pign. hab., potior; ff. de Maced., verba § 1. Nec intellige quod matrimonium retrotrahatur, sed hoc ideo dicit, quia in dubio est an sit matrimonium cum primo. Nec intelligas quod tunc primo incipiat esse apta sibi, sed tunc primo declaratur fuisse matrimonium; simile ff. si serv. vend., sicut § sed si quaeritur; et ff. de acq. rer. dom., adeo § cum quis, in fi.; et 33. q. 1, requisisti; ff. qui testam. fac. pot., heredes palam § primo
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.