The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.28 De appellationibus, recusationibus et relationibus

X 2.28.65 Sua nobis

tit. De appellationibus, recusationibus et relationibus · 2 glosses
Idem Episcopo Mantin. et P. Canonico Tuscanensi.Incipit Sua nobis R. · alleged in the gloss as de appell., sua nobis 3× per the register · find the allegations →
Iterum
Haec vox iterum duas res significat. Et exponitur iterum, id est, quotiens opus erit, ff. de edend., veluti.
Tertio appellare
Bene interlocutus fuit, ut 2. q. 6, si quis in quacumque; et C. ne lic. in una ead. caus., si quis. Ex hoc et in praedictis iuribus patet, quod non licet ter appellare. Sed contra videtur 2. q. 6, quotiens, ubi dicitur: quotiens putaverint se gravari, ad Romanam sedem appellent, ut 3. q. 6, pulsatus. Sed dic quotiens, id est, secundo, et non ultra in diffinitiva sententia, sive super eodem capitulo. Sic supra, de appell., directae, ubi de hoc. Et sic illud quotiens restringitur, verbum enim generale saepe restringitur, 18. dist., placuit; 75. dist., quod die, in fi.; et 12. q. 2, sine exceptione, in princ.; et supra, de rescript., sedes. Item arg. contra 31. q. 2, Lotharius, ubi dicitur quod Teberga ter appellavit. Sed exponi consuevit ter appellavit, id est, ter vocem appellationis emisit dicendo ter appello. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.