The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.28 De appellationibus, recusationibus et relationibus

X 2.28.39 Directae

tit. De appellationibus, recusationibus et relationibus · 4 glosses
Idem.Incipit Directae nobis tuae · alleged in the gloss as de appell., directae 3× per the register · find the allegations →
Renunciante
Supra, de offi. deleg., gratum. Ipso enim facto renunciavit appellationi testes producendo sic, infra, de his quae fi. a maior. par. cap., ex ore; infra, de privileg., si de terra; et infra, de privileg., accedentibus.
Lateranensis concilii
Supra, de appell., reprehensibilis; et infra, de appell., saepe. Sic C. de temp. appel., cum anterioribus § ulti.
Appellare secundo
Sic 2. q. 6, si autem § si quis in quacumque; et C. ne lic. in una ead. caus., si quis. Et quod dicit, appellare secundo, intellige a diffinitiva sententia a qua secundo appellare permissum est et non ultra, infra, de appell., sua nobis, et ut dicunt iura praedicta. Et hoc idem locum habet ante sententiam, si gravaretur quis pluries super uno articulo. Secundo posset appellare etiam super illo, immo ante sententiam si gravaretur quis posset appellare pluries quam secundo vel tertio vel quarto, quotiens super diversis articulis gravaretur, quia super unoquoque articulo licitum est appellare si gravaretur.
Res favorabilis

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.