Book III › tit. 3.11 De his quae fiunt a maiori parte capituli
X 3.11.3 Ex ore
tit. De his quae fiunt a maiori parte capituli · 7 glosses
Innocentius III. Augustensi Praeposito.Incipit Ex ore sedentis · alleged in the gloss as de his quae fi. a maior. par. cap., ex ore — 26× per the register · find the allegations →
Annulo
Sic supra, de re iudic., cum olim. Propter hoc tamen non fuit institutus, cum in possessionem missus non fuerit, ut infra sequitur.
Eorum
Scilicet executorem.
Tunc Augustensem
Cui H. dictus B. reverentiam exhibuit tamquam praeposito, ut sequitur infra. Tandem idem H. mortuus est. Eo mortuo capitulum statim elegit istum in praepositum, dicto B. prius appellante quod ipsum non eligerent, cum ad ipsum spectaret praepositura. De hac appellatione fit mentio inferius. Haec omnia habentur in integra.
Etsi mandatum
Sic patet quod propter talem investituram quam fecit cum annulo, non efficitur quis possessor, infra, de dona., per tuas; arg. supra, de re iudic., cum aliquibus. Quia in adipiscenda possessione actus corporalis requiritur, ff. de acq. poss., possideri § in amittenda. Arg. contra supra, de consuet., ex litteris; et 16. q. 7, contra sanctorum; et 16. q. 1, moderamine; et C. de sacro. eccl., ut inter divinum; et ff. de contrah. empt., clavibus; et ff. de reb. auct. iud. poss., quamvis; et supra, de dolo et contu., contingit; ff. de damn. infect., si finita § ulti. Item hic patet quod si Papa mandat alicui dari praebendam et capitulum alium eligit, tenet electio. De hoc dictum est supra, de praeben., dilectus filius 2. Io.
Ratione
Quia erat in minoribus ordinibus constitutus, ut patet in integra, et quia reverentiam faciendo illi H. iuri suo renunciavit, ut hic sequitur.
Renunciasse
Nota hic arg. de tacito consensu. Et licet verbis non renunciet aut non consentiat, ipso facto tamen consentit, 32. q. 2, honorantur; et supra, de transact., ex litteris; et 43. dist., si rector; ff. mand. vel cont., si praecedente § Lucius; ff. ad municip., quotiens; et supra, de offi. deleg., gratum; et supra, de offi. deleg., cum olim abbas, in fi. A contrario sensu ff. de inoffic. testam., si proponas § 1; et ff. de inoffic. testam., nihil; et ff. de inoffic. testam., si exheredatus; et ff. de public. in rem act., si ego § 1; et ff. de minor., si filius; et C. de iure dot., si stipulatio. Arg. contra ff. de decur., Herennius § ulti.; et supra, de praeben., dilecto. Io. Praeterea licet renunciatio sit tacita, valet etiam citra auctoritatem superioris, licet expressa non valeat sine auctoritate superioris, supra, de renunciat., admonet. Sicut plus valet tacita prohibitio quam expressa, cum scilicet litem contestatur, ff. de solut., si quis stipulatus fuerit; ff. de solut., vero procuratori § ulti. Laur. Sed quid si alius ageret contra illum praepositum et cassaretur illius electio, numquid iste qui exhibuit reverentiam potest agere pro praepositura? Non, quia filius exheredatus si approbavit testamentum patris, non potest postea impugnare, C. de inoffic. testam., parentibus. Et si alius impugnaret testamentum, ipse tamen non potest petere ultra quam sibi est relictum, ff. de lega. praest., contra § is qui. Vincen. Item argumentum quod actio semel extincta non reviviscit, ff. de solut., qui res § aream; et de conse. dist. 4, quaeris. Item argumentum quod licet res deveniat ad eum casum a quo potuit habere principium, non valet. Ber.
Per appellationem
Sic supra, de elect., cum inter R, quia eius non intereat appellare post reverentiam praestitam, 2. q. 6, non solent. Appellatio enim non impedit ne id fiat quod perpetuo edicto decernitur, ff. de appellation. recip., si res. Laur.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.