Book II › tit. 2.14 De dolo et contumacia
X 2.14.9 Contingit
tit. De dolo et contumacia · 5 glosses
Idem in concilio generali.Incipit Contingit interdum · alleged in the gloss as de dolo et contu., contingit — 14× per the register · find the allegations →
Servandae
Secundum legistas improprie dicitur causa rei servandae, ubi quis convenitur actione reali, in quo casu est statim verus possessor secundum eos, C. de praescri. trig. vel quad. ann., si quis emptionis § sed et si. Sed commutabitur, quia reus veniens infra annum eam recuperat secundum formam iuris, supra, ut lite non cont., quoniam § in aliis. Et ibi est arg. pro hac opinione in verbo, recuperet. Sed illud exponitur, id est, retineat, ibi secundum iura canonica. Proprie dicitur causa rei servandae, quia ante annum non est verus possessor, sed custos potius, infra, de eo qui mitt. in poss. caus., si adversarius; et supra, de offi. ord., pastoralis, vers. verumtamen. In personali vero actione secundum omnes proprie dicitur causa rei servandae sive causa custodiae. Talis enim custos est et non possessor, ff. de acq. poss., possideri § ulti.; et ff. de acq. poss., si quis ante § denique. Nec tunc eiicitur primus possessor de possessione, ff. de damn. infect., si finita § si quis autem; et ff. ut in poss. legat., is cui, 1. resp. Sed tantummodo secundum decretum eiicit primum possessorem, ff. de damn. infect., si finita § ubi autem. Et ita uterque erit in possessione, diverso tamen respectu. Possessor ergo colet agrum, et colliget fructus. Sed alter eos custodiet, ne disputentur ab isto, ff. ut in poss. legat., is cui § qui legatorum. In reali actione secus, ut dicitur in ultima notula huius capituli. Tamen iudex non multum festinabit ad missionem in possessionem, quia si reus probavit iustam causam absentiae, restituetur, ff. de damn. infect., si finita § si forte. Vel forte ipso iure, ff. de reb. auct. iud. poss., imperatores; et infra, de re iudic., cum Bertholdus. Summatim examinabit ergo iudex negotium antequam mittat alteram partem in possessionem, supra, ut lite non cont., quoniam § si vero; et C. de bon. auct. iud. poss., authen. et qui iurat.
Non potest
Contra istum qui non admittat alium in possessionem, plura remedia sunt prodita, quae enumerantur supra, ut lite non cont., tuae. Et dicit Io. quod si per annum steterit in excommunicatione, perdit possessionem, arg. 11. q. 3, rursus; et 11. q. 3, quicumque. Sed hoc non credo, quod ex vi excommunicationis perdat possessionem, sed ex eo quod non admittat illum ad possessionem beneficio huius constitutionis. Et capitula illa non loquuntur in causa civili, sed capitulum 11. q. 3, rursus, loquitur in criminali, et capitulum 11. q. 3, quicumque, loquitur cum de crimine agitur. Sed secundum hoc contingeret, quod efficeretur possessor ille qui non fuit missus in possessionem, nec pronunciatus mitti. Duae enim sunt poenae procedendi contra contumaces, una per missionem in possessionem, alia per excommunicationem. Ubi una tantum imponitur, alia non inducitur nisi expresse imponatur. Immo cum una non timetur, tunc demum alia imponatur, ut supra, ut lite non cont., quoniam, in fi.
Melioris
Non enim melior debet esse conditio illorum qui deliquunt, quam eorum qui obediunt, ff. de donat. inter vir. et uxor., haec ratio § 1; et supra, de postul. praelat., ad haec, vers. nos etc. Et stulti non debent esse melioris conditionis quam periti, et ff. de noxal. act., non solum.
Actor verus
Idem videtur fuisse statutum per leges in personali actione, ut si per adversarium impedior possidere, quod nihilominus pro possessore debeo haberi, ac si possiderem, ff. de reb. auct. iud. poss., quamvis. Sed si per alium impedior, ille tenet mihi ad interesse, ff. quib. ex caus. in poss. eat., si quis creditorem. Et hoc si solvendo fuerit, alias intelligor possidere, ff. de eo per quem fac. erit, ex hoc, 1. resp.; et ff. de dolo mal., et eleganter § si dolo.
Constituatur
Non determinatur hic an ipso iure per lapsum anni constituatur verus possessor, an per sententiam iudicis. Et videtur expressum quod ipso iure anno elapso sit verus possessor, supra, de offi. ord., pastoralis, vers. verumtamen; et infra, de eo qui mitt. in poss. caus., constitutis. Et est simile, quia transcursus anni privat aliquem stipendio suo, si tanto tempore steterit excommunicatus, 11. q. 3, rursus. Et transcursus anni constituit aliquem haereticum, infra, de haeret., excommunicamus itaque § qui autem. Sed contra videtur, quia post annum impetratum secundum decretalem infra, de eo qui mitt. in poss. caus., constitutis; et ff. de damn. infect., si finita § Iulianus. Sed illud loquitur in personali actione. Ad hoc dicas quod in realibus actionibus non habet locum secundum decretum nec est necesse, sed solum transcursus anni facit aliquem possessorem, ut in decretali supra, de offi. ord., pastoralis, nisi quis ad cautelam impetret illud. Sed in personalibus actionibus necesse habet impetrare secundum decretum, quia alias intelligitur non possidere, infra, de probat., ex litteris, et sic non praescriberet. Sed hoc non obtineret uniformiter in omnibus, quia in causa noxali et in causa damni infecti secundum decretum constituit aliquem dominum, si reus erat dominus. Sed si non erat dominus, constituit verum possessorem. Et dat ei causam praescribendi sive usucapiendi, ff. de damn. infect., si finita § Iulianus; et ff. de acq. poss., possideri, in fi.; et ff. de noxal. act., et generaliter. Sed in aliis personalibus secundum decretum constituit aliquem possessorem, ut supra, ut lite non cont., quoniam, in fi. Secundum intellectum quem posuit ibi Io. in hoc scilicet, ut exoneretur ab onere probandi debitum. Sed non praescribit, quia quandocumque dominus offert debitum, restituetur ei res sua, nisi distracta sit auctoritate iudicis, ut C. de distract. pign., si priusquam. Alium intellectum diximus ibi. Sed numquid idem iuris est in spiritualibus causis, ut si petatur ecclesia vel praebenda ab aliquo, et reus infra annum non compareat, ut post annum actor verus sit possessor, et sic praescribat ecclesiam vel praebendam, cum actor numquam institutus fuit forte in ecclesia? Dico quod si petatur ecclesia tamquam proprietas vel aliud spirituale elapso anno, verus est possessor et praescribere potest, infra, de eo qui mitt. in poss. caus., constitutis. Si vero petatur ecclesia tamquam beneficium sive praebenda, non habet ibi locum praescriptio, quia titulus non praescribitur. Sola enim possessio non facit aliquem decurionem, sed canonica electio, ff. de decur., Herennius; arg. infra, de instit., ex frequentibus. Qui enim dicit se praelatum ecclesiae vel canonicum, non prodest probare praescriptionem, nisi ostendat titulum sive libellum suae ordinationis, 2. q. 1, legum; et infra, de praeben., dilecto; et supra, de procurat., ex insinuatione. Nec obstat infra, de iure patron., cura, quia praescribitur ibi ecclesia tamquam proprietas, ut dixi, non tamquam praelatura. Numquam enim secundum iura canonica per secundum decretum datur ius praescribendi, nisi adsit bona fides, ut infra, de praescrip., vigilanti; et infra, de praescrip., quoniam. Sed cum aliquis mittitur in possessionem beneficii qui nullum titulum habet, numquam potest habere bonam fidem. Et ideo non praescribit, quia in huiusmodi spiritualibus bona fides et iustus titulus requiruntur, infra, de praescrip., si diligenti. Quid ergo operatur secundum decretalem in huiusmodi spiritualibus? Forte ut possit uti fructibus, et ut possit praescribere contra omnem agentem, si haberet bonam fidem et aliquem titulum. Non tamen praescribit ius praelaturae vel praebendae, sed praescribit contra agentem tantum. Hodie vero ille qui agit contra alium possessorem super dignitate, personatu, vel beneficio ecclesiastico obtinendo, non debet mitti in possessionem causa rei servandae propter contumaciam partis adversae, ne per hoc ad eam ingressus pateat vitiosus. Sed in eo casu lite non contestata, liceat iudici negotium terminare, ut in concilio Lugdunensi infra, de eo qui mitt. in poss. caus., extravag. eum qui. Et illud scias, quia missus in possessionem ex primo decreto non utitur fructibus. Immo eos conservare debet, ut ipse restituat eos cum ipsa re, si infra annum reus recuperat possessionem, infra, de sequestra., dilectus. Si non recuperat rem suam infra annum in actione reali, habebit omnes fructus usque ad litem contestatam. Postea super proprietate audietur, si postea agere voluerit qui possessionem amisit. Et quod ex primo decreto non utatur fructibus, probatur ff. ut in poss. legat., is cui § qui legatorum, in fi. Secus tamen est in petitione hereditatis, ubi quis propter nimiam contumaciam consequitur fructus, ff. quib. ex caus. in poss. eat., Fulcinius § ulti. Similiter cum venter mittitur in possessionem, utitur fructibus, ff. de vent. in poss. mitt., sicuti § 1; et ff. si mul. vent. nom. in poss., hoc edicto § interesse. Similter cum impubes ex Carboniano edicto mittitur in possessionem, ff. de Carb., sed si is § 2. Item quid dices si missus in possessionem ex primo decreto eiiciatur, an possit petere restitutionem? Videtur quod non, praecipue secundum iura canonica, cum non possideat sed tantum custodiam habeat, ut supra dictum est, quia non sufficit probare deiectionem nisi probet possessionem, ut supra, de offi. deleg., consultationibus; et supra, de restit. spol., olim inter. Unde non posset agere uti possidetis, ff. uti poss., si suo § creditores. Sed dicas quod potest petere restitutionem conditionaliter ex illa lege C. de praet. pignor., veteris. Secundum illos qui dicunt quod statim est verus possessor, saltem in actione reali, quia non videtur quaestio, cum habeat veram possessionem licet commutabilem.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.