Book II › tit. 2.26 De praescriptionibus
X 2.26.17 Si diligenti
tit. De praescriptionibus · 8 glosses
Idem Pisano Archiepiscopo.Incipit Si diligenti · alleged in the gloss as de praescrip., si diligenti — 38× per the register · find the allegations →
Tota Sardinia
Arg. quod eodem privilegio censetur membra et caput, supra, de praescrip., cum non liceat; 12. dist., de his; et 12. dist., non licet; et infra, de cognat. spir., super eo.
Confessionem
Quae sibi praeiudicavit in hoc, supra, de confess., cum super; et supra, de confess., ex parte, ubi de hoc. Unde praescribere non poterat, cum sciret rem ad alium pertinere, ut infra dicitur.
Confessionem
De qua habuisti in parte decisa.
In quasi
Hoc ideo dicit, quia incorporalia non possidentur, sed qua si possidentur, supra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia; et ff. de usucap., sequitur § si viam.
Nomine possidetur
Et ita ille possidere intelligitur, cuius nomine alius possidet, supra, de restit. spol., cum venisset; et ff. de acq. poss., quod meo; ff. quemad. serv. amit., usu retinetur.
Nomine tuo
Hoc non potest habere locum, nisi quando sciret vel crederet hoc iuramentum pertinere ad Romanam ecclesiam. Et hoc ipse archiepiscopus confitebatur, quod antecessores sui nomine Romanae ecclesiae receperant huiusmodi iuramentum. Unde sequitur quod si dicat quod nomine suo recepit iuramentum, sic fecit contra fidelitatem usurpando ius Romanae ecclesiae. Et ideo dicit quod praescribere non posset, cum non ostendat titulum, et habeat malam fidem. Qui enim scit rem ad alium pertinere vel credit, non potest praescribere, nisi habeat titulum cuius nomine praescribat. Sed iste non ostendebat auctoritatem sedis Apostolicae, unde non poterat praescribere. Finem huius notulae intellige prout notatur in glossa sequenti ex hoc.
Bona fides
Illud generaliter verum est, quod secundum canones bona fides praescribentis necessaria est, sive de re spirituali sive civili, infra, de praescrip., quoniam; et supra, de praescrip., vigilanti; et 34. q. 2, si virgo. Et bona fides intelligitur cum aliquis credit tradentem esse dominum, vel habere ius distrahendi, licet erret in facto, ff. de ver. sig., bonae fidei. Et haec bona fides semper praesumitur, nisi probetur contrarium, cum lex dicat praesumi ignorantiam nisi probetur scientia, ff. de probation., verius. Quandoque tamen praesumitur contrarium propter denunciationis vigorem, C. de rei vend., si fundum. Vel quia mercatur aliquid contra leges, C. de agric. et cens., quemadmodum, lib. 11. Vel si emit a procuratore meo per collusionem, vel quia emit a prodigo vel luxurioso, cui bonis interdictum est, cum sciret protinus illum consumpturum pecuniam, ff. pro empt., qui fundum § qui sciens; et ff. pro empt., si quis. Quandoque tamen quis habet conscientiam rei alienae, et tamen usucapit, ut si decretum iudicis intervenit, ff. de noxal. act., et generaliter; et 16. q. 3, placuit; et 16. q. 3, quicumque; et supra, de praescrip., placuit. Illud tamen scias quod non obstat accipienti mala fides tradentis, ff. de diver. temp. praescr., an vitium. Arg. contra C. de praescri. long. temp. dec., authen. malae fidei. Sed illud intelligitur de praescriptionibus decem vel viginti annorum. Ubi bona fides ab utraque parte exigitur, sed in triginta vel quadraginta annorum praescriptione secundum leges non nocet, 16. q. 3, placuit § potest; et 16. q. 3, placuit § quod si mala fide; C. de praescri. trig. vel quad. ann., si quis emptionis; supra, de praescrip., vigilanti. Item dicitur bona fides, licet quis erret in iure, arg. infra, de iure patron., cura. Sed illud intelligitur aliter, ut ibi dicitur, et ff. de pet. hered., sed et si § scire. Licet secus sit in usucapione, ff. de usucap., numquam 2. Item et si habeat conscientiam dubiam, bona fides dicitur, ff. de usucap., qui scit § bonae fidei.
Iustus titulus
Ex hoc videtur quod bona fides non sufficiat sine iusto titulo. Sic infra, de decim., dudum. Quia ex solo cursu temporis ius non constituitur, sicut nec tollitur, ff. de act. et oblig., obligationum § placet. Sed contra videtur quod bona fides tantum sufficiat in huiusmodi praescriptionibus, infra, de praescrip., quoniam; et supra, de praescrip., vigilanti; et supra, de praescrip., de quarta; et supra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia. In quibus tantum sufficere videtur bona fides, cum de titulo ibi nulla fiat mentio. Immo videtur quod ista contraria sint. Si enim aliquis habet iustum titulum, puta privilegium sive concessionem, iam securus est. Unde postea non est ei necessaria praescriptio. Vel si iam praescripsit, non est necesse impetrare privilegium, immo impetrando unum, alii renunciare videtur, infra, de praescrip., veniens. Et quod semel meum est, ex alia causa meum fieri non potest, supra, de fide instrum., inter dilectos; et Inst. de action. § sic itaque; et ff. de acq. poss., possideri § ex pluribus. Ad hoc potest dici quod titulus pro tanto dicitur iustus, quia dat causam praescribendi, licet in veritate non sit iustus. Quia tunc nulla est praescriptio necessaria, ff. de usucap., sequitur § si ex lana. Unde minus iustus titulus dat causam praescribendi, si adsit bona fides, ut ille credat talem titulum sufficere, et credat tradentem esse dominum. Et sic potest intelligi quod dicitur supra, de praescrip., de quarta; et supra, de consuet., cum dilectus; et infra, de empt. et vend., pervenit; ff. pro empt., quod vulgo; et ff. pro legat., pro legato potest; et ff. pro legat., pro legato usucapit. Sed cum in casu isto non ostenderet aliquem titulum, et sciret rem ad alium pertinere, ut patet per confessionem illius, non poterit praescribere. Ideo dicit quod bona fides et iustus titulus requiruntur in praescriptione rei ecclesiasticae. Io. dixit quod circa incorporalia non est necesse allegare titulum, ut notatur secundum eum, supra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia. Sed hoc exemplum contradicit ei. Ut ergo scias quando sit necessarius iustus titulus et quando sufficiat bona fides, inspiciendum est an iura illa super quibus allegatur praescriptio, iure communi valeant ab ipso possideri necne. Si enim iure communi possint possideri, sufficit bona fides ad praescribendum. Et sic intelliguntur quasi omnia iura istius tituli, et 16. q. 3, per totum; et 16. q. 4, per totum, eo salvo quod dictum est de limite supra, de praescrip., quia indicante. Si vero iure communi possideri non possunt ab eo qui obiicit praescriptionem. Quantumcumque habeat bonam fidem, non praescribit, quia praescriptio ius creatum avocat, novum autem ius non creat, ut 100. dist., contra morem; 93. dist., illud. Sic ius decimarum non cadit in laicum, et ideo nulla valet ibi praescriptio, 16. q. 1, quoniam quicquid; et 16. q. 3, placuit § potest, vers. quod si privatus; et 16. q. 7, decimas quas in usum; et supra, de praescrip., causam quae, ubi non prodest titulus, et 1. q. 3, quaesitum. Sic ius eligendi non cadit in laicum, supra, de elect., sacrosancta; et supra, de elect., Massana; et infra, de iure patron., nobis. Et sic intellige infra, de decim., dudum, quia et illi Hospitalarii de iure communi decimas possidere non possunt. Unde compelluntur titulum ostendere ex quo habuissent causam praescribendi. Sic et in monasterio, si monachi nollent subesse episcopo, quia allegarent praescriptionem, cum de iure communi subiectionem evitare non possunt. Et generaliter obtinet hoc in his et aliis omnibus, quae iure communi possideri non possunt ab his qui ea detinent. Et hoc patet ex eo quod talia impetrantur per privilegium, ergo de iure communi non possidentur, 100. dist., contra morem. Sic episcopus in parochia alterius episcopi non potest decimas et ecclesias possidere de iure communi. Unde si allegaret praescriptionem in decimis et ecclesiis in diocesi alterius, allegare debet titulum et hunc probare. Et hoc probatur in quadam decretali nova Gregorii quae incipit infra, de praescrip., extravag. venerabilium. Et causa de hoc fuit inter archiepiscopum Rothomagensem et episcopum Exoniensem. Et idem est de aliis parochiis inferioribus, ut una ecclesia in parochia alterius non praescribat sine titulo. Et sic intelligitur supra, de praescrip., ad aures, nisi illa ecclesia quae praescribit, habeat titulum. Sed videtur quod olim sufficiebat bona fides, supra, de praescrip., ad aures. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.