The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.13 De restitutione spoliatorum

X 2.13.9 Cum venisset

tit. De restitutione spoliatorum · 3 glosses
Idem.Incipit Cum venisset ad · alleged in the gloss as de restit. spol., cum venisset 6× per the register · find the allegations →
Tenebat
Sic colligitur ex hoc quod beneficium non vacans fuit illis concessum, unde eo ipso debent perdere illud, infra, de concess. praeben., qui in vivorum; et infra, de concess. praeben., post electionem. Licet donator aliud donare illis teneatur, infra, de praeben., inter caetera; et 7. q. 1, praesentium. Sed hoc non habet locum in hoc casu, quia quod collegio datur, nemini datur, arg. 12. q. 2, episcopus § qui manumittitur. Et nullus suo nomine inde capit emolumentum, 2. q. 6 § biduum, vers. palam. Et sic nullus desiderat mortem viventis, de concess. praeben., nulla. Et talis donatio licite fieri potest de consensu episcopi, etiam a patrono sine praeiudicio possidentis, infra, de dona., consultationibus, quae ponit istum casum, et infra, de iure patron., quod autem.
Annuam
Per hoc intelliguntur canonici accepisse possessionem, et archiepiscopus sic eam amisit, et receptio pensionis fuit signum traditae possessionis, arg. supra, de consuet., ex litteris. Sicut et donando vel vendendo rem aliquam, si usumfructum sibi retinuerit, eam tradidisse videtur, C. de donation., quisquis rem; et C. de donation., si quis argentum § sed si quidem; ff. de rei vend., quaedam mulier. Et est arg. ad hoc ff. de acq. poss., quod meo § si venditorem; ff. de acq. poss., qui bona; et ff. de acq. poss., si aliquam. Nec mortuo clerico statim canonici amiserunt possessionem quam prius habebant, sed tunc demum si neglexissent, ff. de acq. poss., si de eo § 1. Ber.
Cuius nomine possidetur
Infra, de praescrip., si diligenti; et supra, ut lite non cont., quoniam § quod si super; Inst. de interdic. § possidere; ff. de acq. poss., quod meo; et ff. de acq. poss., generaliter. Supple, ut intelligas quare faciat ad titulum quod mortuo clerico illo canonici statim intraverunt possessionem sine requisitione archiepiscopi. Unde ipse spoliavit eos praedicta ecclesia et omnia bona ecclesiae fecit asportari. Unde petebant canonici restitui, ut patet in integra. Et sic per responsionem patet quod sunt restituendi, quia possidebant et iniuste spoliavit eos.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.