Book III › tit. 3.8 De concessione praebendae
X 3.8.7 Post electionem
tit. De concessione praebendae · 13 glosses
Idem Archidiacono Richemundiae.Incipit Post electionem et · alleged in the gloss as de concess. praeben., post electionem — 18× per the register · find the allegations →
Confirmationem
Supple, et consecrationem, quia alias non dicitur vacare plene, supra, de elect., cum in cunctis. Vel ipse electus consensit ut archidiaconatus ipsius daretur magistro H., et sic vere vacavit.
Ordinationem
Id est, institutionem. Sed contra infra eodem capitulo, vers. quod si archiepiscopus infra terminum Lateranensis concilii secundum praescriptam formam personae idoneae non conferret. Solutio: ad capitulum et decanum pertinet institutio in capitulo et in stallo. Ad archiepiscopum autem pertinet institutio in praebenda et dignitate, id est, collatio beneficii vel dignitatis, ut infra, vers. personae idoneae.
Mentio nullatenus
Nec erat necesse facere mentionem de parte, id est, de decano, cum pars teneatur in toto, 94. dist., legimus, in fi.; et 14. q. 5, poenale; de conse. dist. 5, non mediocriter; ff. quod metus cau., ait praetor; ff. de regul. iur., in toto. Sic etiam episcopus in ecclesia, 7. q. 1, scire. Sic nomine populi continentur senatores, Inst. de iure natural. § plebs. Sic et familiae appellatione, ipse dominus familiae continetur, ff. de ver. sig., familiae. Quandoque tamen nomine ecclesiae non comprehenditur episcopus, 63. dist., sacrorum § ex constitutionibus; et infra, de verb. sign., cum clerici; et 56. dist., Apostolica; et infra, de testamen., requisisti. Arg. contra praedicta quod plus valet specialis nominatio quam generalis, 23. dist., quamquam, cum suis concordantiis; et supra, de rescript., sedes, cum suis concordantiis; et supra, de rescript., eam te.
Institutione
Id est, collatione.
Reprobata
Id est, non admissa.
Resignationem
Hoc proponebatur, sed non fuit probatum. Sed si probaretur, quia tamen petebatur confirmatio ratione primae concessionis quae non tenuit, non prodesset sed forte tenuisset ratione secundae concessionis ab archiepsicopo factae. Immo videtur quod non, dummodo locum viventis scienter occupaverit, 1. q. 1, in primis, vers. princ.
Confirmari
Ex hac littera videtur quod R. erat in possessione archidiaconatus, et hoc petebat ei restitui, quia agebat possessorio contra R., ut dicitur in glossa de his. Contra tamen dicit decretalis supra, de testib., constitutus, ubi dicitur quod H. non spoliavit istum R. Sed littera illa inferior, scilicet super eo duximus silentium imponendum etc., potius ostendit quod ageretur de proprietate. Quod verius puto ex eo quod dicit, petiit confirmari. Si actum fuisset possessorio contra R., non fuisset condemnatus super ipso archidiaconatu, sed super possessione ipsius vel quasi.
Constitit
Per confessionem R., ut patet in antiqua decretali.
Institutioni
De te facta.
Reprobata
Quae primo debuit reprobari antequam transitus fieret ad secundam, supra, de elect., consideravimus; et supra, de elect., bonae 2.
Regulam
Supra, de concess. praeben., qui in vivorum; et 7. q. 1, non furem.
Effectum
Quia non constitit quod tempus sex mensium fuisset elapsum ex responsione R., ut patet in antiqua.
Renunciatione
De his enim coram Papa fuit propositum, sed non probatum, ut dixi supra. Sed Io. dixit quod sive hoc fuisset probatum sive non, ex quo iudex processit ad sententiam, amplius audiri non debet, supra, de re iudic., inter monasterium; et supra, de re iudic., suborta. Et ideo non admisit eum in modum exceptionis, quia calumneiose hoc obiicere videbatur. Unde licet non admittatur in modum exceptionis, admittitur tamen in modum accusationis. Sic supra, de appell., constitutus, in fi., ubi de hoc. Vel intentabatur possessorium, unde non habet locum hic talis exceptio, supra, de restit. spol., sollicite. Ex antiqua bene colligitur quod possessorium intentabatur. Vel ideo non fuit auditus iste R., quia si vellet probare quod alter renunciasset vel abiurasset, propterea non obtinuisset, ex quo sua electio non tenebat, arg. supra, de rescript., olim. Et idem R. nitebatur ex concessione capituli, quae non tenebat, arg. supra, de rescript., olim. Vel illa est potior causa quare haec possunt postea opponi, ne videlicet per subreptionem habeat dignitatem, quia si renunciaverit vel abiuraverit vel post tempus elapsum electus fuerit, non potest licite remanere, quia non habet canonicum ingressum, supra, de elect., cum dilectus; supra, de appell., constitutus. Et sic patet quod talis sententia sive confirmatio nihil novi tribuit, si probabitur aliquid de praemissis. Et ita quasi sub conditione sententiavit Papa. Item habes hic quod mora non potest purgari. De hoc dixi supra, de concess. praeben., nulla.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.