Book II › tit. 2.27 De sententia et re iudicata
X 2.27.20 Inter monasterium
tit. De sententia et re iudicata · 10 glosses
Idem Conventui sancti Leodii.Incipit Inter monasterium sancti · alleged in the gloss as de re iudic., inter monasterium — 41× per the register · find the allegations →
Litis
Supra, de except., pastoralis; 3. q. 6, si quis episcoporum § exceptis; et C. de iud. apertissimi; et C. de iud., cum specialis. Ber.
Subeundo iudicium
Quicumque habet plures exceptiones dilatorias debet primo opponere illam de iudice suspecto. Illa enim praecedit naturaliter, ut patet supra, de probat., quoniam, ut ibi dictum est. Si enim primo opponeret exceptionem contra personam adversarii, puta quod ipse sit excommunicatus post litteras impetratas, quia modo non est admittendus et sententia pro ipso feratur, sic approbat personam iudicis. Unde ipsum postea reprobare non potest, 4. q. 3, si testes § item si quis testibus; et 3. q. 8, cuius in agendo. Qui enim aliis defensionibus usus est, non potest redire ad istam, ut ff. de iud., sed et si susceperit,. Et praeterea specialiter cavetur de hac exceptione, quod usque ad viginti dies proponatur, 3. q. 3 § offeratur. Et si iudex absens sit quem volo recusare, illud debeo protestari, C. de iud., cum specialis. Sed contra videtur per hoc quod non consenserit in iudicem, licet enim quis dederit fideiussorem standi iuri, adhuc potest iudicem recusare, ut 3. q. 3 § offeratur. Praeterea videtur quod excommunicationis exceptio vel de falsitate rescripti naturaliter praecedat, quia nisi rescriptum teneat, non potest iudex aliqua iurisdictione uti, supra, de iudic., de Quodvultdeo. Item si adversarius esset excommunicatus, non potest eligere arbitros pro iudicis recusatione vel etiam alios iudices eligere. Unde videtur quod primo inquiratur de rescripto sive de excommunicatione adversarii antequam ad alia procedatur. Super hoc dicunt quidam, sicut Tanc., quod si omissa exceptione de iudice suspecto proposuit alias, sive succumbat sive obtineat, non potest postea redire ad eam de suspecto iudice, quia per hoc videtur tacite approbare personam iudicis, ex quo consentit litigare sub ipso. Arg. contra supra, de offi. deleg., insinuante. Maxime nulla protestatione praemissa, quod praeterea non renunciat exceptioni de suspecto iudice. Io. innuebat, sed non praecise distinguendo. Si succubuit in aliqua exceptione, adhuc potest redire ad illam de suspecto, quia ad hoc intendit ut declinet iudicium. Unde non plene consentit in iudicem, arg. C. de inoffic. testam., contra maiores. Secus esset si obtineret in aliqua exceptione, quia tunc approbavit sententiam iudicis. Unde illum postea reprobare non poterit, ut dicitur in principio notulae. Et hoc satis aequum videtur, tamen credo standum opinioni Tanc., quia litigando sub ipso approbat personam iudicis. Semel enim consentit etc., sive pro eo sive contra eum sententiaverit, ut hic patet. Ber.
Renunciasse
Arg. quod tacite sive ipso facto renunciat quis iuri suo. Sic supra, de offi. deleg., gratum; et supra, de offi. deleg., insinuante; et infra, de his quae fi. a maior. par. cap., ex ore, ubi argumenta plura invenies de hoc. Ber.
De privilegiis
Per quae ius eligendi de suo monasterio se habere dicebatur, supra, de consuet., cum dilectus. Quod non debuit taceri, supra, de rescript., cum ordinem.
Et processu
Nam de processu negotii et exceptione, si qua proponitur, mentio fieri debet, supra, de procurat., in nostra.
Non obstante sententia
Quae non tenebat forte lata a iudice non suo vel non servato ordine iudiciario. Unde sequitur quae si fuisset ostensa, contrarium statuissent. Ber.
Posthabita
Exponitur haec littera per Tanc. ea habita, id est, ea visa; post, id est, postea contrarium statuissent quam statuerunt. Quasi dicat si iudices illam vidissent, statuissent contrarium eius quod fecerunt, quia non confirmassent electionem. Et ideo dicit alioquin, id est, si non fuisset illis ostensa, imputent sibi qui debuerunt ostendere. Sed haec expositio contradicit notulae Laur. proximo positae. Unde secundum notulam Laur. sic expone posthabita, id est, postposita, C. de sport., quisquis, ut sit una dictio. Sic exponitur 32. q. 3, dixit Sara, ibi coniugalem posthabuit torum, id est, postposuit coniugalem torum, et accessit ad ancillam. Sic C. de excoct. et trans. mil., in excoctione, lib. 12. Quasi dicat si sententia fuisset iudicibus ostensa, illam postposuissent sive sprevissent, et statuissent contra ipsam sicut statuerunt, quia non tenebat.
Alioquin
Id est, si tenuisset et non eam opposuerunt, imputetur eis. Vel alioquin, id est, si non fuisset postposita sive spreta, quia sententia tenebat, imputatur eis, quia ammodo praetextu novorum instrumentorum, id est, repertorum de novo sententia non retractabitur. Et iste est verior intellectus, et haec expositio probatur infra, de re iudic., suborta, vers. nimirum; et ff. de negot. gest., si autem § 1; et ff. de compensat., quod in diem § 1.
Novorum
Id est, de novo repertorum, infra, de re iudic., suborta.
Confirmantes
Et ita tenet hic sententia contra res prius iudicatas, quia hic monachi eam omiserunt, post sententiam ea uti non possunt, quia praetextu novorum instrumentorum non retractatur sententia, ff. de re iud., imperatores; et C. de transaction., sub praetextu. Nec exceptio peremptoria locum habet post sententiam, nisi appellatum sit, C. sent. rescind. non pos., peremptorias; et supra, de fide instrum., cum Ioannes. Item iure minoris subvenitur ecclesiae in hac exceptione, supra, de in integ. restit., requisivit; et supra, de in integ. restit., auditis. Sed hoc non fuit petitum. Item non potest opponi sententia si fuit ostensa iudicibus, et ipsi eam reprobaverunt veluti nullam, infra, de re iudic., suborta; ff. de compensat., quod in diem § 1. Item etiam in alio casu tenet sententia contra res prius iudicatas, si quaestio sit an sit iudicatum vel non. Et si iudex pronunciavit iudicatum non esse, rescinditur prima sententia, ff. quae sent. sine appel., illud, in princ. Item in alio casu tenet sententia contra res prius iudicatas, ut in negotio publico, ff. de re iud., imperatores. Et in alio casu ff. de iureiuran., admonendi. Item ubi vertitur periculum animae tenet sententia contra primam, etiam si non ostendatur sententia in iudicio, supra, de re iudic., lator; et supra, de re iudic., consanguinei. Vincen. Sed videtur quod iniuria facta fuit istis monachis, qui obiiciebant sententiam, quia non fuerunt admissi. Isti monachi appellaverunt a iudicibus qui tulerunt sententiam. Sed in causa appellationis, ut dictum est, potest opponi exceptio peremptoria omissa in prima causa, ergo isti debebant audiri in sua exceptione. Io. dixit quod haec decretalis loquitur in eo casu cum scit aliquis se habere exceptionem rei iudicatae, et in fraude et dolo eam omittit volens fatigare adversarium suum. Alias si ignorabat hanc exceptionem sibi competere, bene potest eam tunc opponere quandocumque, quia tunc non retractatur secunda sententia, immo nulla pronunciatur. Hoc quod dicit Io. non colligitur aliquomodo ex ista littera, vel indecisa nec prodest. Unde dicas quod non audiuntur monachi ut obiiciant sententiam, etiam si vera fuerit, quia monachi appellaverunt a iudicibus ante sententiam occasione litterarum quae non valebant, auctoritate quarum volebant post litem contestatam iudices recusare, secundum quod satis patet per hanc decretalem in principio, et in parte decisa colligitur, ubi hoc expresse dicitur quod monachi isti appellaverunt, quia iudices secundas litteras valere, et ita recesserunt contumaciter non expectata sententia, et talis appellatio nulla fuit. Sed a sententia diffinitiva non fuit appellatum, nec etiam poterant, quia contumax non auditur appellans, 2. q. 6, ei qui § sunt quorum. Et haec est causa quare non admittuntur, et imputent sibi qui non opposuerunt sententiam coram iudicibus si valebat. Et quia beneficium restitutionis non petierunt, quia admissi fuissent, ut dictum est supra. Et quod dicit: sententia contra res prius iudicatas non tenet, locum habet quando in iudicio allegatur et ostenditur sententia. Tunc si iudices nolunt admittere sententiam, dum tamen teneat sententia, et iudicant contra primam sententiam, nulla est ipso iure nec est appellare necesse. Et sic loquitur 2. q. 6 § diffinitiva, vers. item si sententia fuerit etc.; C. quan. pro. non est nec., datam. Et ibi Io. intelligit aliter hanc decretalem et illam legem ut supra dixi. Sed tu intellige hanc decretalem et illam legem ut diximus. Et ita plana littera erit, et ita intelligit Vincen., ut in principio istius notulae. Et ita sive scienter sive ignoranter eam omiserint, non potest postea opponi ex quo non est appellatum. Et tunc praetextu novorum instrumentorum non instaurantur lites finitae. Praeterea hic non fuit ostensa sententia domino Papae, sed allegata fuit tantum, nec etiam fuit ostensa primis iudicibus.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.