Book I › tit. 1.41 De in integrum restitutione
X 1.41.3 Auditis et intellectis
tit. De in integrum restitutione · 6 glosses
Idem Heliensi et Florensi Episcopis.Incipit Auditis et intellectis · alleged in the gloss as de in integ. restit., auditis — 10× per the register · find the allegations →
Libertati donatus
Arg. quod reges possunt dare privilegia libertatis, 63. dist., in synodo.
Continetur
In privilegiis Celestini continebatur quod ipse exemerat a iurisdictione episcopi locum illum, quem praedicti reges libertati donaverant, et de valle de Evescam in privilegio mentio non fiebat, et ita per privilegium Celestini non probatur quod ecclesiae de Evescam sint exemptae a iurisdictione episcopi, et sic recurrendum est ad privilegium illorum regum. Et si ibi contineatur quod illi reges vallem de Evescam donaverunt libertati, tunc erit probata exemptio, et sic dubia probatio non prodest. Reges enim donaverunt locum illum libertati quo ad temporalem iurisdictionem. Papa vero quo ad spiritualem.
Subducto
Deducendum est ergo tempus vacationis in praescriptione, infra, de praescrip., placuit; et infra, de praescrip., de quarta; et infra, de praescrip., auditis; et infra, de praescrip., cum vobis. Et illud tempus deducendum est, quo solet succurri cuilibet qui laeditur, primum sit, medium ultimumve, C. de rest. milit., quod tempore; et C. quib. non ob. long. temp. praescrip., praescriptione; ff. ex quib. cau. maio., necnon § si quis.
Iure minoris
Ecclesia enim fungitur iure minoris, ut hic, et supra, de in integ. restit., requisivit. Item fungitur iure reipublicae, 23. q. 4, quid ergo; et 1. dist., ius publicum; et C. de sacro. eccl., ut inter divinum. Hinc est quod praelati ecclesiarum comparantur tutoribus et curatoribus, in Auth. de eccl. titul. § orphanotrophi, coll. 9; arg. ad hoc 3. q. 2, quia ea. Item fungitur iure imperii, in Auth. de non alien. aut perm. ecc. § sancimus, coll. 2. Immo maior est imperio, 96. dist., duo sunt; et supra, de maior. et obed., solitae. Sed non fungitur iure pupilli, quia contra pupillarem aetatem non currit praescriptio, C. de praescri. trig. vel quad. ann., sicut in rem. Sed in quibus casibus comparatur ecclesia minori dubitari posset. Dicunt quidam quod in omnibus ecclesia comparatur minori, quoniam ecclesia potest restitui contra praescriptionem sicut minor, C. si adv. usuc., contra eos; et ff. de minor., etiam; et C. si tut. vel curat. interven., minoribus; et C. de in int. restit. min. vig. qui. ann., minoribus; et in Auth. de hered. et Falc. § pupillus, coll. 1. Quod bene videtur expressa ratione, ubicumque enim ecclesia laeditur, debet restitui, sed ante completam praescriptionem non est laesa, immo iure communi agere potest, sed tunc demum finita praescriptione dicitur laesa, quia iure commune si agat, repellitur praescriptione probata, sed a tempore laesionis, id est, tempore praescriptionis finito usque ad quadriennium potest petere restitutionem, ut dicit lex illa, C. de temp. in int. rest., supervacuam. Et ita potest peti restitutio contra praescriptionem usque ad quadriennium. Quidam dicunt quod contra praescriptionem non datur restitutio, quia canones volunt praeiudicare ecclesiis per praescriptionem, 16. q. 3, placuit ut; et 16. q. 4, volumus. Immo secundum illos qui dicunt quod contra praescriptionem datur restitutio, sequeretur quod numquam praescriptio curreret contra ecclesiam. Sed huic facile est respondere, quia beneficium currit praescriptio ecclesiae, sed si petit restitui contra bene auditur, sicut minori currit, sed restituitur. Non video quod aliud sit in ecclesia quam in minori, nisi quia non inveni scriptum in iure canonico, quod ecclesia restituatur contra praescriptionem, sed eadem ratione qua minores restituuntur favore imperfectae aetatis, sic favore ecclesiae introductum fuit quod uteretur ecclesia iure minoris. Sed ubi eadem est ratio, ibi debet esse idem ius, supra, de consti., nam concupiscentiam; et supra, de consti., translato; et supra, de translat., inter corporalia. Sed verius videtur quod dicitur quod contra praescriptionem non datur restitutio, ne frustra iura loquentia de praescriptione sint statuta, et potest etiam dici quod post quadriennium audiretur si probaret se illo quadriennio iusta de causa impeditum fuisse, arg. 4. q. 5, quisquis; et infra, de appell., ex ratione; ff. de minor., ait praetor; et ff. de minor., si sine § ulti.; et C. de temp. appel., cum anterioribus § illud. Quidam ponunt ecclesiam in primo anno minoris, restituentes eam usque ad vicesimum nonum annum, sicut minor. Alii restituunt eam usque ad quintum decimum, ponentes eam in quarto decimo anno. Sed hoc nil est, nec debet poni in aliquo anno, sed ad similitudinem minoris facti maioris restituitur ecclesia usque ad quadriennium sicut minor, ut dictum est supra, de in integ. restit., requisivit.
Restituimus
In his enim praescriptionibus, quae spectant ad statum iudiciorum, ubicumque laeditur ecclesia, restituitur, ut si contumax condemnata est, ff. de minor., minorem; simile arg. supra, de in integ. restit., cum venissent. Vel si non appellavit, vel etiam si dum agit vel convenitur, in aliquo capta est ut minor, ff. de minor., ait praetor § sed in iudiciis; et ff. de minor., et si sine § item si non provocavit; et infra, de in integ. restit., beneficio. Vel si omisit allegationem, vel ea quae faciunt ad instructionem causae, ut hic, et ff. de minor., minor viginti quinque annis; et infra, de in integ. restit., coram. Item quicquid omisit non solum in damno, sed etiam in lucro, ff. de minor., ait praetor § ulti.; et ff. de minor., non omnia. Item in confessione, ff. de confes., certum § penulti. Et propter novas defensiones tunc apparentes vel noviter contingentes, arg. C. si saep. in int. rest., in una; et infra, de in integ. restit., beneficio. Sed in contractibus certum est quod ecclesiae subvenitur, supra, de in integ. restit., requisivit, ubi de hoc.
Contra reliquam
Sicut minor contra minorem, nisi cum pecuniam amisit, ff. de minor., verum § ulti.; ff. ex quib. cau. maio., qui rei publicae. Et nota quod restituere in integrum est reducere in eum statum in quo erat ante laesionem, supra, de in integ. restit., requisivit; et C. de reput. quae fiu. in iud., qui restituitur; C. de in int. res. post., postulata; et ff. de minor., quod si minor § restitutio. Et generaliter restituitur non solum cum de bonis diminuitur, sed etiam cum interest ecclesiae litibus et sumptibus non vexari, ff. de minor., minoribus.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.