Book II › tit. 2.26 De praescriptionibus
X 2.26.14 Cum vobis
tit. De praescriptionibus · 5 glosses
Idem Hel. et Gu. Abbatibus.Incipit Cum vobis · alleged in the gloss as de praescrip., cum vobis — 10× per the register · find the allegations →
Legali
C. de sacro. eccl., ut inter divinum; et in Auth. ut eccl. Rom. cent. § quod autem, coll. 2.
Canonica
16. q. 3, nemo; et supra, de praescrip., ad audientiam; et infra, de praescrip., si diligenti, in fi.
Centum annorum
Haec praescriptio obtinet in rebus et possessionibus, sed in privilegio praelationis, quo super aliis ecclesiis obtinet principatum, nulla currit ei praescriptio, 93. dist., qui cathedram; 24. q. 1, quia ex sola; et 24. q. 1, rogamus; et 24. q. 1, schisma. Quia hoc esset praescribere obedientiam, quod esse non potest, supra, de praescrip., cum non liceat, quia nemo debet esse sine capite, 93. dist., nulla. Vincen. Sed videtur certe impossibile probari praescriptionem centum annorum. Idem est ac si diceret Papa: nolo quod currat praescriptio contra Romanam ecclesiam. Simile 2. q. 4, praesul. Sed qualiter probabit se possedisse spatio centum annorum? Per instrumenta non posset hoc probari, quia per intrumenta non probatur possessio, supra, de fide instrum., inter dilectos. Per testes non posset probari, nisi testes ad minus haberent centum et quatuordecim annos. Unde videtur quod sufficiat probare per tempus cuius non extat memoria, quia tanto tempore res aliae praescribuntur, quae alias non praescriberentur, ff. de aqua quot. et aest., hoc iure § aquaeductus. Vel quod testes dicant se semper audivisse a suis maioribus, et nemo sit qui viderit vel audierit aliud. Sic enim probatur de antiquitate, ff. de probation., si arbiter; et ff. de aqua pluv. arc., in summa § idem. Io. Sed non recedendum est a verbis istis, et sic necesse est probare centenariam praescriptionem, et sufficit quod ita placuit legislatori, ff. qui et a quib. man. lib., prospexit; et 6. q. 3, scriptum est.
Scismatum
Quando currat praescriptio et quando non, dicitur supra, de praescrip., cum non liceat.
Deduci
Tempus enim schismatis deducitur de praescriptione si primum sit, medium ultimumve, C. de praescri. long. temp. dec., authen. quod si quis quibusdam; et C. de rest. milit., quod tempore; ff. ex quib. cau. maio., necnon § si quis saepius.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.