The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.26 De praescriptionibus

X 2.26.12 Cum non liceat

tit. De praescriptionibus · 3 glosses
Idem de Costa et de S. Donato Prioribus.Incipit Cum non liceat · alleged in the gloss as de praescrip., cum non liceat 18× per the register · find the allegations →
Recedere
Nisi ubi incidit in haeresim, 24. q. 2, sane 2. Vel in schisma, supra, de elect., quia diligentia. Et in crimine notorio fornicationis, et in simoniaco in ordine si possint probari, 32. dist. § verum; et 1. q. 1, si quis a simoniacis. In aliis autem criminibus etiam si sint notoria, expectanda est sententia, 15. q. 8, sciscitantibus; 8. q. 4, nonne; et supra, ut lite penden., laudabilem; et supra, ut lite penden., a memoria; et infra, de divort., porro. Et est ratio, quia fornicarii notorii et simoniaci sunt suspensi ipso iure, 1. q. 1, reperiuntur. Sed nonne pro aliis criminibus prohibetur quis a perceptione dominici corporis, de conse. dist. 2, quotidie. Et ab immolatione, ut 6. dist., testamentum. Quare ergo potius circa ista crimina hoc dicitur? Solutio: canon dicit quod istos simoniacos et fornicarios vitare possumus iure mero sed alios non, nisi essent excommunicati et suspensi vel depositi. Vincen.
Suae diocesis
Eo enim ipso debent sibi subesse, 16. q. 7, omnes basilicae; et 18. q. 2, monasteria. Nisi ostendant se exemptos, infra, de confirm. util. vel inutil., cum dilecta, ad fi. Et hoc ideo, quia possessor non cogitur probare titulum suae possessionis, C. de rei vend., res alienas; C. de pet. hered., cogi; et 2. q. 5 § 1, quia ius istud de communi iure pertinet ad episcopum in omnibus clericis suae diocesis, ut hic patet.
Non obstante
Nota hic casus in quibus non currit praescriptio. Primo in obedientia, ut hic. Item in procuratione ratione visitationis debita, supra, de praescrip., accedentes. Item in decimis a laicis possessis, supra, de praescrip., causam quae. Item in matrimonio, infra, de cons. et affin., non debet. Item in tributis sive publicis functionibus, C. de praescri. trig. vel quad. ann., comperit. Et liber homo non praescribitur, 16. q. 3, placuit § potest, vers. quod si privatus; et 16. q. 3, placuit ut quicumque § potest, vers. unde si liber. Item tempore vacantis ecclesiae non currit praescriptio. Nec tempore schismatis, supra, de praescrip., accedentes; et supra, de praescrip., de quarta; et infra, de praescrip., cum vobis. Item tempore hostilitatis non currit, supra, de praescrip., ex transmissa; et 16. q. 3, prima. Item nec contra nervum ecclesiasticae disciplinae, supra, de consuet., cum inter. Item in re quae de iure communi possideri non potest, 93. dist., illud; et 100. dist., contra morem. Item limes, 16. q. 3, licet; et infra, de paroch., super eo. Item nec in re spirituali iniusto titulo acquisita, supra, de transact., praeterea quarto. Item nec via publica, ff. de via public., viam. Item nec contra ius publicum, C. de oper. pub., praescriptio. Item res sacra et res fiscalis, Inst. de usucapion. § 1; et Inst. de usucapion. § res fisci. Item res praesidi data contra legem Iuliam repetundarum, ff. ad leg. Iul. repet., quod contra legem. Item res pupillaris, ff. de acq. rer. dom., bonae. Item fundus dotalis, ff. de fund. dot., si fundus. Item res peculiaris, ut videtur C. ne de stat. def., repetitio. Item pupillo non currit praescriptio, C. in quib. caus. in int. rest., sancimus. Item uxori durante matrimonio non currit praescriptio, nisi maritus vergat ad inopiam, C. de iure dot., in rebus § omnes. Item in rebus quae sub conditione debentur, non currit praescriptio, nisi a tempore coditionis extantis, C. de praescri. trig. vel quad. ann., cum notissimi § illud autem. Item tempore suspensionis praelati non currit praescriptio, infra, de concess. praeben., quia diversitatem. Item filiofamilias non currit praescriptio, dum est in potestate patris, C. de annal. except., super annali, in fi. § ulti.; et C. de bon. quae liber., quaecumque, ad fi.; et C. de bon. mat., res quae, in fi.; et supra, de postul. praelat., bonae 2, in fi. Item quidam sunt qui praescribere non possunt, ut precario tenentes, 10. q. 3, quia cognovimus. Item colonus, 16. q. 3, clerici; et 16. q. 3, si episcopus; C. de praescri. trig. vel quad. ann., male agitur. Item qui nomine alieno possidet, infra, de praescrip., si diligenti. Item usufructuarius, Inst. per quas pers. nob. acq. § fructuarius. Nec creditor praescribit pignus, ff. de usucap., non solum § qui pignori; et C. de pigner. act., nec creditores. Et hoc intellige de longa praescriptione secundum leges, non de longissima. Arg. est quod contra obedientiam praescribitur, infra, de privileg., cum olim propter. Sed ibi habuit privilegium ratione cuius praescripsit, et praeterea suberat Romanae ecclesiae quae ipsam obedientiam contra episcopum potius praescripsit. Sic infra, de praescrip., cum ex officii.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.