The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.16 Ut lite pendente nihil innovetur

X 2.16.1 A memoria

tit. Ut lite pendente nihil innovetur · 3 glosses
Alexander III. Eboracensi Archiepiscopo.Incipit A memoria nostra · alleged in the gloss as ut lite penden., a memoria 17× per the register · find the allegations →
Praeiudicium
Et ita quod illicite factum est, potest licite revocari, 35. q. 9, quod quis commisit; et 35. q. 9, sententiam. Et sapientis est revocare quod prave fecit, 22. q. 4, magnae; et ff. de re iud., quod iussit. Etiam errorem suum quilibet emendare tenetur, infra, de accusat., qualiter et quando 1; infra, de sent. excom., sacro § si vero; et infra, de appell., cum cessante; et in Auth. de nupt., circa princ., per unam columnam, coll. 4. Ex quo Papa revocat quod iniuste fecit, multo fortius et alii hoc facere debent. Immo et quod bene factum est, si incipiat esse occasio mali, destruendum est, 63. dist., quia sancta § verum; et 12. q. 1, certe.
Deferre crucem
Nota quod incorporalia possidentur vel quasi possidentur, ut hic, et 84. dist., quisquis; et supra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia § nos igitur, in fi.; et infra, de praescrip., si diligenti, circa medium; ff. de usucap., sequitur § si viam; ff. de acq. rer. dom., servus § 1. Item patet quod lite pendente non debet quis privari sua possessione, 16. q. 4, volumus; et infra, de privileg., dudum; et C. de probation., possessiones; et C. de rei vend., res alienas; et in Auth. in med. lit. non fier. sac. § illud quoque, coll. 8; et ff. de pet. hered., divus; et 8. q. 4, nonne; et infra, de sequestra., dilectus; et infra, de sequestra., per totum. Nisi alias suspectus esset de dilapidatione, 3. q. 2, quia ea; et infra, de simon., licet Heli; et ff. qui satisda. cog., si fideiussor § ulti.; et infra, de sequestra., dilectus; et infra, de sequestra., ab eo; et 2. q. 6, quotiens 2.
De iure
Nota quod quatuor patriarchales sedes ubique possunt crucem ante se portare praeterquam in urbe Romana vel in praesentia Papae vel ipsius scilicet Papae legati, infra, de privileg., antiqua. Alii vero non, nisi in provincia sua, et nisi hoc alicui per privilegium speciale sit concessum, ut hic dicitur, et ita quod dicit de iure, id est, de privilegio speciali. Et hoc iure cognoscitur qualiter fuerit concessum, utrum per surreptionem et in praeiudicium alterius vel non, quia sic non debet valere, arg. supra, de auctor. et usu pal., ex tuarum; et supra, de offi. ord., licet; et ff. ne quid in loc. pub., praetor ait § si quis a principe. Quia in praeiudicium alterius dari non debet privilegium, ut in ff. ne quid in loc. pub., praetor ait § si quis a principe; et supra, de consuet., cum olim.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.