The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.1 De accusationibus inquisitionibus et denunciationibus

X 5.1.17 Qualiter et quando

tit. De accusationibus inquisitionibus et denunciationibus · 10 glosses
Idem Versellensi Episcopo et Abbati de Tileto.Incipit Qualiter et quando · alleged in the gloss as de accusat., qualiter et quando 1 31× per the register · find the allegations →
Inquisitionis ordinem
Qui continet duo: primum quod regulariter non fit inquisitio nisi contra infamatum, secundum quod ex quo constat de infamia, inquiri debet de veritate. Host.
Observari
Arg. quod iudex qui male iudicavit, non dicitur functus officio suo, sed iterum debet procedere et bene iudicare, arg. ff. de recepti., dicere autem § sed si de pluribus. Arg. contra, quia sive bene sive male sententiam dixit, ulterius se intromittere non potest, ff. de recepti., quia arbiter; ff. de re iud., iudex; et supra, de offi. deleg., in litteris. Secus in casu isto, quia isti erant generales legati ad inquirendum, unde poterant mutare si errassent et nondum tulerant etiam sententiam, sed erraverunt in processu.
Nascantur iniuriae
C. und. vi, meminerint; et 21. q. 3, pervenit; et supra, de rescript., nonnulli.
Corrigere
Nota quod iudex potest corrigere errorem suum si male interlocutus sit, ut hic patet, et supra, de appell., cum cessante; et infra, de sent. excom., sacro; ff. de re iud., quod iussit. Et ecclesia cum errat mutat sententiam, supra, de frig. et malef., fraternitatis; et 35. q. 9, loci § his ita; et 35. q. 9, sententiam; et 35. q. 9, grave; et 22. q. 4, magnae. Et testis potest corrigere suum errorem, supra, de testibus cog., praeterea; supra, de auctor. et usu pal., nisi. Et dicit imperator: non enim erubescimus, si quid melius horum quae prius ipsi diximus, adinveniamus competentem prioribus imponere correctionem ne ab aliis corrigi expectemus, in Auth. de nupt., circa princ. per unam columnam, coll. 4.
Inordinate
14. q. 5, neque enim si agris; et 14. q. 5, forte; et 1. q. 1, non est putanda.
Via regia incedentes
Hoc est a iustitia non declinantes.
Personarum acceptione
In similibus
Ut supra, de translat., inter corporalia; et supra, de re iudic., in causis; et ff. de legib., non possunt.
Exceptis occultis
Quia super his inquisitio fieri non debet, sed super illis tantum de quibus infamia praecessit, infra, de accusat., inquisitionis § 1; et infra, de accusat., qualiter et quando 2. Et si testes de occultis dicant, non puniuntur, ut infra, de accusat., inquisitionis, quia super his non iuraverunt.
Plenam
Cum iurant secundum hanc formam. Secus si iurant respondere ad interrogata tantum, infra, de accusat., cum dilecti.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.