The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.35 De statu monachorum et canonicorum regularium

X 3.35.8 Ea quae

tit. De statu monachorum et canonicorum regularium · 12 glosses
Honorius III. Abbatibus et Monachis in Lombardia et Marchia Tervisina constitutis.Incipit Ea quae pro · alleged in the gloss as de statu monach., ea quae 21× per the register · find the allegations →
Per abbatem loci
Correctio monachi primo loco spectat ad abbatem, supra, de offi. ord., quanto. Qui si negligens fuerit, devolvitur potestas ad superiorem, ut ibi, et alias punietur de negligentia, ut sequitur infra § si vero.
Iuxta modum culpae
Ut in quo maior fuerit culpa, maior exerceatur vindicta, 50. dist., quia sanctitas tua; et 24. q. 1, non auferamus, in fi. Et si stultus fuerit in culpa, sapiens sit in poena, 34. dist., quia ea. Nec poena amplius extendatur quam delictum fuerit repertum, supra, de his quae fi. a maior. par. cap., quaesivit; et C. de poe., sancimus.
Absque personarum delectu
Simile supra, de iudic., novit; et supra, de praeben., venerabilis. Arg. contra, quia plus punitur quandoque unus quam alter, 24. q. 1, qui contra pacem; 40. dist., homo Christianus; 11. q. 3, praecipue; 25. q. 1, nulli; et C. de mod. mult., eos, in fi. Hic ergo non habet locum distinctio personarum, cum omnes sunt aequales, nec aliquis censetur ammodo nobilis vel potens, quia iam non habet propriam voluntatem, 12. q. 1, non dicatis; 20. q. 3, praesens clericus; et 27. q. 2, scripsit. Et ideo sine delectu personarum sunt percellendi, qui ibi delinquunt. Arg. tamen contra supra, de statu monach., cum ad monasterium.
Rebellibus
Quia in contumacia persistentibus nos convenit esse severos, 2. q. 5, quanto; supra, de postuland., clerici. Si vero sine scandalo hoc fieri non posset, referatur ad Apostolicae sedis iudicium, arg. supra, de statu monach., in singulis, vers. si vero in hac novitate.
Quem morbidam
Quia resecandae sunt putridae carnes, 24. q. 3, resecandae. Quia una ovis morbida totum gregem inficit, 45. dist., sed illud.
Seipsis seu monachis
Primo enim debent seipsos corrigere abbates, demum monachos, 42. dist. § 1; et 47. dist., sicut § necesse. Simile ff. de negot. gest., si pupilli § ulti.; ff. de pacti., cum in eo; ff. de fideiussor., tuto. Et a quo debet suos monachos prohibere, multo fortius et seipsum, ff. si serv. vend., altius. Nec potest alios corrigere, cum tacitus respondeat eadem quae corrigit, commisisse, 25. dist., primum; et 26. dist., una tantum, quia primo debet eiicere trabem de oculo suo, quam festucam de oculo fratris, 3. q. 7, fames § porro, in fi.; et 1. q. 1, multi.
Publice in capitulo
Quia publice deliquerant. Et quia admoniti fuerant negligentes, arg. 2. q. 1, si peccaverit.
In exemplum
Ut 2. q. 7, quapropter; et C. ad leg. Iul. repet., ut unius; et ff. de poe., capitalium § famosos; ff. deposi., bona fides, 1. resp., in fi.
Absque iudiciorum strepitu
Quia de plano et sine iudiciorum strepitu, infra, de accusat., olim. Et hoc ideo quia huiusmodi regulares de facili removentur a suis administrationibus, infra, de simon., per tuas 1. Non est ordo iudiciarius usquequaque servandus in huiusmodi inquisitionibus regularium, infra, de accusat., qualiter et quando 1, in fi. Et in casu isto non est amplius quaerendum de talibus, cum iam constet per inquisitionem visitatorum, quia de delicto unius hominis saepius non est quaerendum, ff. naut. caup. stab., licet, in fi. Item habes hic quod iudex potest de causa cognoscere, non tamen potest sententiam ferre. Simile in causa episcoporum, 3. q. 6, quamvis; et 3. q. 6, dudum. Sed hoc ideo fit ne praeiudicetur episcopo diocesano. Et in hoc casu salvum est ius eorum, supra, de statu monach., in singulis, in princ. Idem est etiam in exemptis, quorum depositio sedi Apostolicae reservatur, ut infra dicitur. Ber.
De communi contributione
Simile ff. de lege Rhod. de iac., navis onustae, in princ.; et ff. de lege Rhod. de iac., navis onustae § cum autem iactus; et ff. de lege Rhod. de iac., lege Rhodia; et ff. de lege Rhod. de iac., si laborante, in princ.
Et eorum negligentias
Et sic aliquis post depositum officium tenetur reddere rationem de his quae male gessit vel quae male administravit. Sic curator tenetur de sua administratione, et convenitur post depositum officium, C. de transaction., age cum Geminiano. Sic etiam magistratus reipublicae de lata negligentia tenetur, ff. de admin. rer., magistratus.
Clericos saeculares
Quia in uno eodemque officio dispar non debet esse professio, nec est arandum in bove et asino, 16. q. 7, in nona; supra, de elect., cum causam. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.