The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.5 De praebendis et dignitatibus

X 3.5.37 Venerabilis frater

tit. De praebendis et dignitatibus · 7 glosses
Idem.Incipit Venerabilis frater noster · alleged in the gloss as de praeben., venerabilis 4× per the register · find the allegations →
Consuetudinem
Haec consuetudo quantumcumque sit obtenta, et etiam antiqua non est observanda, quia in talibus nulla distinctio nobilitatis est consideranda. Sed undecumque nati fuerint legitime, dummodo honestae vitae fuerint, admittendi sunt, 40. dist., nos qui; et 56. dist., undecumque; et 56. dist., numquam; infra, de instit., ad decorem. Quia non sanguini sed vitae meritis beneficia sunt conferenda, 8. q. 1, Moyses, ut hic sequitur, vers. nos igitur.
Liberum
Haec fuit bona exceptio, quia servi promoveri non possunt nisi libertatem primo fuerint consecuti, supra, de serv. non ordin., instruendi; et supra, de serv. non ordin., de servorum; et 54. dist., nullus, et quasi per totum. Sed hic non assumit liberum eo quod ille fuisset servus. Quod si fuisset, bona fuisset exceptio.
Non generis
Ut 32. q. 4, recurrat § ita.
Non multos
Hoc dicit propter Paulum et propter beatum Bartholomeum, qui nobiles fuerunt. Alii vero Apostoli ignobiles et pauperes fuerunt, et tamen electi fuerunt ad regimen ecclesiae, quia apud Deum non gradus elegantior, sed vitae melioris actio comprobatur, 23. q. 4, sicut excellentiam. Nec considerandum est quis maior sit in loco vel ordine, sed quis iustior, 40. dist., non loca; et 40. dist., multi, in fi. Arg. contra 60. dist., nullus in episcopum; et supra, de praeben., de multa, in fi.
Personarum
Supra, de iudic., novit; 32. q. 4, recurrat § ita; et 3. q. 9, necesse; et 4. q. 4, nullus introducatur.
Eminentis
Sufficit enim praelato quod sit sufficientis scientiae licet non sit eminentis, supra, de elect., cum nobis. Alias pauci ad dignitates promoverentur, ut hic dicit. Et ita multo fortius toleratur mediocris scientia in beneficiis, ut hic dicit. Merito ergo haec consuetudo et exceptio non fuit admittenda.
Contulit
Alias non potuit ei beneficium non vacans conferre, infra, de concess. praeben., nulla. Solus Papa hoc posset facere. Potest tamen donationi suae reservare primam vacaturam, infra, de iure patron., cum dilectus.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.