The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.7 De institutionibus

X 3.7.5 Ad decorem

tit. De institutionibus · 7 glosses
Innocentius III. S. Marcelli et S. Susannae cardinali apostolicae sedis legato.Incipit Ad decorem · alleged in the gloss as de instit., ad decorem 6× per the register · find the allegations →
Acceptus
32. q. 4, recurrat § his ita.
Hereditario
Sic 8. q. 1, Apostolica. Et sic videtur quod non solum filii, sed nec collaterales in ecclesiasticis beneficiis non succedant, infra, de iure patron., consuluit. Sed tamen possunt, arg. supra, de offi. deleg., ex parte N. Dummodo non fiat iure successionis, ut supra, de elect., venerabilem, vers. fi.
Undecumque
Arg. quod nihil refert de quo loco sit natus clericus vel de quibus parentibus, arg. 40. dist., nos qui; et 40. dist., non loca; et 56. dist., undecumque; et 56. dist., nasci; et 56. dist., dominus. Arg. contra supra, de serv. non ordin., instruendi; et supra, de fil. presbyt., ut filii; et supra, de fil. presbyt., ad praesentiam; et supra, de fil. presbyt., per totum; et 98. dist., aphros; supra, de elect., his quibus, ubi dicitur quod praelati quidam instituebant clericos de alienis episcopatibus ignorante episcopo, quod esse non debet. Sed hic omnes erant extranei tam Veneti quam alii, et ideo undecumque essent, debebant in ecclesia Constantinopolitana institui et non Veneti tantum. Verum est quod locus non obstat, dummodo constet de bonitate personae. Et illud capitulum 98. dist., aphros, de incognitis loquitur, supra, de elect., bonae 2, ad fi. Si autem ex damnato coitu natus sit aliquis, non obest ei quantum ad vitam aeternam, sed obest ei quantum ad obtinenda beneficia ecclesiastica, arg. supra, de elect., innotuit.
Indignum
Simile infra, de usur., quia frustra; et 2. q. 6, quis scit. Et est hic arg. culpam culpa compescandam, 95. dist., esto; ff. ad leg. Aquil., item Mela, 1. resp.; infra, de divort., significasti; infra, de adult., intelleximus; et infra, de adult., tua; et infra, de poeni., constitutus.
Compellatis
Et hoc primo petierat patriarcha a domino Papa.
Potestis
Id est, debetis. Sic 22. q. 2, faciat homo.
Promisisse
Quod esset iniquum, quia nullo pacto et nulla conditione ecclesiastica sunt conferenda, 1. q. 2, quam pio; supra, de pact., pactiones; infra, ut eccl. ben., ut nostrum. Unde simoniacum esset.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.