Book I › tit. 1.6 De electione et electi potestate
X 1.6.60 His quibus interdicitur
tit. De electione et electi potestate · 2 glosses
Idem.Incipit His quibus interdicitur/Eis quibus · alleged in the gloss as de elect., his quibus — 9× per the register · find the allegations →
Tempus statutum a canone
Duobus modis intelligitur hoc, scilicet, quia in ecclesiis cathedralibus et regularibus dantur tres menses, supra, de elect., ne pro defectu. In minoribus dignitatibus sive beneficiis dantur sex menses, infra, de concess. praeben., nulla.
Currit
Sed mirum videtur dicere littera ista, quod tempus currit illis qui agere non possunt, unde contraria plura signantur, infra, de concess. praeben., quia diversitatem; et infra, ne sede vac. nih. inn., per totum; et infra, de praescrip., cum vobis. Item filiofamilias non currit tempus, sed isti loco filiifamilias habentur quia sunt in potestate superioris, unde non debet eis currere praescriptio; C. de annal. except., super annali § ulti.; C. de bon. mat., res, in fi. Ratio potest esse quia licet interdicta sit eis electio, non debent ipsi propterea ius suum negligere et provisionem ecclesiae, sed diligentes debent esse et petere licentiam infra tempus, quia negligentibus iura non subveniunt, ff. ex quib. cau. maio., non enim. Et negligentiae ignosci non debet; ff. de edend., veluti, in princ. Nec stultis solet succurri, sed errantibus, ff. de iuris et fact. ignor., regula § si quis ius, in fi. Et ei etiam qui valetudine impeditur, tempus currit si non mandaverit per alium actionem movendam, ff. de diver. temp. praescr., quia tractatus § plane. Et ei qui appellare non potest iusta de causa, currit tempus appellationis, nisi hoc coram publicis personis fuerit protestatus, aliter negligentia obesset ei, non obstante illa clausula, infra, de appell., si iustus; simile infra, de offi. ord., pastoralis. Et ita in mora sunt quae debet eis obesse, nam mora nocet; ff. de usufru., mora. Et non potest purgari, quia si promitto tibi Stichum, et offero tibi illum post moram, purgatur mora, ff. de ver. oblig., interdum § ulti.; ff. si quis caut., et si post tres. Item si ergo fui in mora agendi tecum, et interim mortua sunt animalia mihi subtracta, mihi mora non nocet, ff. de vi et de vi arm., merito. Sed verum est quod in hoc casu nocet mora nec potest purgari, cum ius non habeant eligendi, quia translatum est ad superiorem. Unde si eligerent, nulla esset talis electio, sicut nulla est sententia illius qui amisit iurisdictionem, infra, de offi. deleg., cum super. Loquitur capitulum istud cum de consuetudine alicuius loci ubi eligere non possunt, nisi primo licentia impetrata a superiore, arg. supra, de elect., cum inter universas. Vel intellige cum superior qui habet potestatem interdicit ne sine ipsius speciali mandato ad electionem procedant, sicut saepe facit Papa vel eius legatus.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.