Book II › tit. 2.28 De appellationibus, recusationibus et relationibus
X 2.28.73 Si iustus
tit. De appellationibus, recusationibus et relationibus · 3 glosses
Idem.Incipit Si iustus metus · alleged in the gloss as de appell., si iustus — 11× per the register · find the allegations →
Excusat
Arg. quod ea quae per metum fiunt non obligant. De hoc dixi supra, de his quae vi met. caus. fi., abbas. Et ita pro appellante habetur. Sed illud non sufficit, nisi et illud protestetur, C. de his qui per met. non appel., his qui; ff. de appellat., cum quidam. De quibus legibus sumpta est haec decretalis. Et ita currit tempus ei qui agere non potest, nisi istud protestetur. Simile supra, de offi. ord., pastoralis, in fi.; et 16. q. 3, placuit § penulti., vers. is autem; et supra, de elect., his quibus; et C. de annal. except., ut perfectius; et C. de episcopal. aud., sancimus. Et ita interrumpitur praescriptio per protestationem.
Coram iudice a quo
Nota quod si potest habere copiam iudicis a quo debet provocare, non debet coram alio protestari, sed tunc demum cum iudicem illum habere non potest, ut hic dicit. Et sic ex ordine verborum argumentandum est, arg. 43. dist., sit rector, in fi.
Exprimendas
Sed quare compellitur exprimere causas appellationis cum sufficiat dicere: appello, 2. q. 6, post appellationem § forma? Hoc intelligo quando appellatur ante sententiam ab aliquo gravamine, quia tunc causa appellationis debet exprimi supra, de appell., ut debitus; et supra, de appell., cum causam, ubi dicitur quando sit exprimenda causa appellationis et quando non. Vel dic quod idem est in diffinitiva, C. de his qui per met. non appel., his qui. Et supple maxime, quia non est necesse causas appellationis exprimere nisi velit, ff. de appellat., scio. Vel quod dicit causas, intellige in genere sic: iniqua sententia lata est contra me, nec audeo appellare, et hoc protestor coram vobis. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.