Book II › tit. 2.28 De appellationibus, recusationibus et relationibus
X 2.28.62 Cum causam
tit. De appellationibus, recusationibus et relationibus · 9 glosses
Honorius III. Decano, Cancellario et Cantori Linconiensibus.Incipit Cum causam quae · alleged in the gloss as de appell., cum causam — 20× per the register · find the allegations →
Ad proponendum
Quod iudex ex officio suo etiam facere debet, supra, de re iudic., inter monasterium; et supra, de except., pastoralis.
Pacifice
Propter quod petitio adversae partis fieri non debebat. Et sic fuit lis contestata.
Litis contestationem
Quod verum est, ut 3. q. 6, si quis episcoporum § exceptio; et supra, de re iudic., inter monasterium; et C. de exception., si quis.
Iudices
Delegati.
Testium
Quibus receptis iudices delegati examinationem quorundam testium commiserunt quibusdam, qui vices suas aliis commiserant, et illi quosdam testes receperunt. Primi iudices delegati approbaverunt receptionem illorum testium, cum de iure talis receptio non valeret, propter quae gravamina extitit appellatum.
Eadem die
Sed numquid est istud necessarium, ut eadem die debeat revocari vel quandocumque ante sententiam? Videtur quod quandocumque ante sententiam, ut supra, de confess., ex parte; C. de iuris et fact. ignor., error facti; et infra, de censib., olim, ubi de hoc. Vel saltem usque ad triduum, C. de error. advoc., sententiis. In casu isto videtur quod eadem die debeat revocari, vel saltem antequam fiat aliquid in causa, per quod videatur approbare huiusmodi confessionem, puta si producerentur testes, vel si aliquid aliud fiat quod tantum post litem contestatam fieri debet.
Lis contestata
Ergo videtur quod si non probabit, quod confessio eadem die fuerit revocata, per consequens lis fuit contestata. Et sic per indirectam confessionem advocati etiam fit litis contestatio. Simile supra, de dolo et contu., prout. Arg. contra supra, de elect., dudum ecclesia; et supra, de litis contest., olim, ubi dicitur quod per narrationem et responsionem fit litis contestatio.
Delegatus
C. de iud., a iudice; et supra, de offi. deleg., super quaestionum § si vero. Per hoc patet quod reprobata est opinio illorum qui dicunt quod subdelegatus post litem contestatam potest alii vices suas subdelegare ad instar procuratoris qui post litem contestatam factus est dominus litis, unde potest postea dare alium procuratorem, C. de procur., nulla; et C. de procur., neque. Et sic volunt intelligere illam decretalem supra, de re iudic., cum Bertholdus, quae expresse contradicit huic. Sed illa non continet ius quantum ad hoc nec fuit obiectum. Et ita per patientiam toleratur, infra, de praeben., cum iamdudum, in fi. Quod ius non contineat, patet per hoc quod hic dicit, quod non nisi delegatus a principe causam potest alii delegare, non distinguendo ante litem contestatam vel post, et ita ibi non potuit de iure delegari. Est ergo tenendum quod subdelegatus alii subdelegare non potest, quia sic et illi possent iterum subdelegare, quod esse non debet. Et est simile in excommunicatione, quae non transit in tertiam personam. Et quod dicitur delegatus ab alio quam a principe non potest alii causam delegare, intellige de eo qui est delegatus ab alio ad unam causam tantum. Nam si esset ei delegata universitas causarum, bene posset unam causam alii subdelegare, ff. de iud., cum praetor § 1. Alias non potest, ff. de off. procon., legatus, quia quasi ordinarius videtur.
Dummodo haec
Sed numquid possit in causa appellationis proponere aliam causam quam non expressit in appellando? Videtur quod sic, supra, de appell., constitutis 2. Item et nova causa potest opponi in causa appellationis, et nova instrumenta et allegationes, supra, de fide instrum., cum Ioannes; ff. de appellat., scio; supra, de testib., fraternitatis; et C. de temp. appel., per hanc; et supra, ut lite non cont., accedens 2. Sed contra videtur expressa supra, de appell., ut debitus, ubi dicitur quod qui appellat, causam appellationis propter quam appellat, debet allegare coram iudice. Et hic expresse idem dicit littera ista, dummodo haec in appellationis causa expressa fuerint, et infra, de appell., dilecto filio. Super hoc ita distingue: aut appellatur a gravamine ante sententiam diffinitivam aut a sententia diffinitiva. Si a gravamine ante sententiam, tunc necesse est allegare coram iudice appellationis causam sui gravaminis, talem quae si esset probata, esset legitima, vel quae esset expressa in iure. Et tunc in causa appellationis non potest aliam allegare, ut hic dicit, et supra, de appell., ut debitus. Et est ratio, quia non appellatur nisi a gravamine. Sed propter hanc causam quam vult de novo proponere coram iudice appellationis, non gravabatur, nec propter hoc appellavit. Et iudex appellationis cognoscere debet tantum super eo pro quo appellavit. Et Papa semper ita rescribit in appellationibus ante sententiam: si est ita. Si vero aliquis appellat a diffinitiva, tunc non est necesse aliquam causam allegare cum appellat, sed sufficit dicere: appello ab iniqua sententia. Et tunc in causa appellationis potest opponere novam causam et nova instrumenta. Et sic loquitur supra, de fide instrum., cum Ioannes; et ff. de appellat., scio; et per hanc decretalem illa supra, de appell., constitutis 2, specialiter intelligitur in causa electionis, ut ibi dicitur. Et decretalem illam supra, ut lite non cont., accedens 2, intellige ut ibi dicitur. Item in aliis appellationibus extra iudicium faciendis exprimenda est causa propter quam appellatur, infra, de his quae fi. a maior. par. cap., cum in cunctis; et supra, de elect., bonae 1; et supra, de elect., cum nobis; et supra, de appell., dilectis filiis. Et in scriptis proponenda est, alias repubtabitur non appellans in decretali Inno. iiii infra, de appell., extravag. cordi.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.