Book II › tit. 2.28 De appellationibus, recusationibus et relationibus
X 2.28.63 Dilecto filio
tit. De appellationibus, recusationibus et relationibus · 1 gloss
Idem Decano et Thesaurario et P. S. Petri Canonico Zamorensibus.Incipit Dilecto filio G. · alleged in the gloss as de appell., dilecto filio — 13× per the register · find the allegations →
Propositas coram ipsis
Sic patet quod causa propter quam appellatur proponenda est coram iudice a quo appellatur. Et sic fuit causa ista legitima, quia non est versimile quod Papa ex certa scientia mandasset illum recipi contra iuramenta canonicorum. Immo videtur Papa circumventus, supra, de rescript., constitutus, in parte decisa. Idem esset etiam si statum canonicorum confirmatum fuisset solummodo per sedem Apostolicam sine iuramento, supra, de consti., cum accessissent; et arg. infra, de privileg., ex parte abbatissae; et supra, de rescript., cum ordinem. Item patet hic quod licet exceptio etiam legitima proposita non admittatur, si non sit appellatum propter istam, licet appellatum sit, non debet retractari praetextu illius exceptionis. Quod factum est, quia sententia contra ius litigatoris bene tenet a qua non est appellatum, licet non teneat contra ius constitutionis lata, supra, de re iudic., cum inter vos; 2. q. 6, ei qui § diffinitiva, vers. item si sententia; C. quan. pro. non est nec., si cum inter; et ff. quae sent. sine appel., illud § 1. Item ex hoc patet quod si quis appellat a gravamine, non tamen exprimit causam illam in appellatione propter quam appellavit sed aliam, illam prosequi non potest, quia propter illam non appellavit de hoc dictum est, supra, de appell., cum causam. Item videtur quod in causa appellationis sufficiat probare causam probabilem fuisse propositam coram iudice a quo appellavit et non admissam. Sed hoc intelligendum est secundum quod dicitur, infra, de appell., interposita.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.