Book II › tit. 2.28 De appellationibus, recusationibus et relationibus
X 2.28.70 Interposita
tit. De appellationibus, recusationibus et relationibus · 8 glosses
Idem.Incipit Interposita appellatione ex · alleged in the gloss as de appell., interposita — 36× per the register · find the allegations →
Probabili
Tali quae si foret probata, reputaretur legitima, supra, de appell., ut debitus; et supra, de appell., cum speciali § 1.
Esse veram
Simile supra, de testib., ex parte. Quia ille Adam obtulit se probaturum, nec fuit admissus ante sententiam, et tamen in causa appellationis debet probare causam appellationis veram fuisse. Solve hoc secundum quod ibi dixi. Ex hoc enim apparet apertum gravamen, quod oppono causam probabilem, et eam offero me probaturum, si non admittor. Et ideo sufficit hoc probare in causa appellationis, quia hoc probato satis probatur gravamen, quia perinde habetur, ac si causa allegata quam volo probare esset vera, et me repelleret. Secus est cum simpliciter causam allegat, quia tunc videtur id quasi malitiose fecisse. Unde illam causam tenetur probare veram fuisse, arg. supra, de appell., super eo 1 § si autem adversa. De hac materia plene dictum est in decretali supra, de testib., ex parte; et supra, de except., olim. Ber.
Eidem
Scilicet appellanti.
Recipere iudicium sit parata
Sibi imputet quod non approbavit appellationem, ex quo eam apud sedem Apostolicam prosequi voluit. Et si appellationem approbasset ipse vel iudex, tunc enim tenetur sufficienter prosequi, alias punitur in expensis, supra, de appell., Nicolao. Sit ergo cautus qui appellat circa duo. Primo quod cum appellat ex causa probabili, quod offerat eam se probaturum, quia in appellatione relevabitur, quia non oportebit eum probare causam esse veram. Item in alio quod cum recipitur appellatio a iudice vel ab adversario suo, prosequatur causam suam per sufficientem procuratorem ad totam causam, ne condemnetur alteri parti eam prosequenti in expensis.
Ad petitionem eiusdem
Sic supra, de appell., accepta. Alias enim non debet causa remitti ad eum a quo est appellatum, C. de appellat., eos; et 2. q. 6, ei qui § ab eo; et infra, de sent. excom., per tuas.
Contradictione partis alteris
Pars appellata contradicere non potest, quia non habet iudicem suspectum qui pro ea tulit sententiam, cum ipsum per hoc approbaverit. Unde ipsum reprobare non potest, 4. q. 3, si testes § si quis testibus. Et in favorem tantum appellantis statutum fuit, quod ad eum non remittatur a quo appellavit huic favori, qui pro eo introducitur, potest renunciare. Cum hoc licitum sit cuicumque, C. de pacti., si quis in conscribendo; infra, de regular., ad Apostolicam. Condemnatur tamen alteri parti in expensis tamquam contumax, quia malitiose ipsum traxit in appellando ipsum ad Papam, quia perinde est ac si ipse non fuisset prosecutus altero prosequente, supra, de appell., reprehensibilis.
Lite non contestata
Hic habes novum casum in quo potest procedi lite non contestata. Alium habes supra, de offi. iud., iudicis. Alii notantur supra, ut lite non cont., quoniam. Ratio redditur in littera, quia agitur de iniquitate iudicis, non de negotio principali vel de facto adversarii. Unde aequum fuit ut de hoc cognoscatur non obstante absentia adversarii. Et ita colligitur ex hac littera a contrario sensu, si esset praesens, quod super exceptione deberet lis contestari, quod verum credo, ut notatur supra, de offi. deleg., prudentiam § sexta.
Rigor iuris
Argumentum quod in negotiis ecclesiasticis rigor iuris non sit servandus, sed potius aequitas. Sic supra, de dolo et contu., ad haec; et supra, de restit. spol., saepe; et supra, de iudic., dilecti. Rigor est ut non procedatur lite non contestata. Talis rigor in hoc casu non est servandus, cum principaliter agatur de iniquitate iudicis, sed in aliis causis ubi agitur principaliter de iniquitate adversarii, propter ipsius contumaciam ponendus est actor in possessionem causa rei servandae vel excommunicandus. Hoc non debet fieri in hoc casu, quia de iniquitate iudicis agitur, sed propter hoc pars puniri non debet, unde si non posset cognosci de hoc gravamine lite non contestata, esset quasi quaedam perplexitas, quia cum non constet adhuc utrum appellatio sit legitima, non potest se intromittere de principali quaestione. In quo casu tantum et non ante habet iurisdictionem super principali. Quare non potest procedere in principali, nec poenam imponere adversario, cum ipse non peccaverit. Et si puniret illum faceret contra conscientiam, sed propter contumaciam videtur puniendus. Et ideo ut haec perplexitas evitetur, potest iudex cognoscere de hoc gravamine lite non contestata, scilicet de iniquitate iudicis. Probato vero gravamine revocabitur gravamen, et postea iudex citabit absentem. Et si citatus non venerit, propter ipsius contumaciam procedetur contra ipsum. Et sic nulla perplexitas est. Si vero appellatio non valuit, remittitur illum a quo appellavit.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.